|
Et videtur quod sic.
1. Quia sic obligatus non debet facere aliquid quod vergat in
detrimentum illius qui dedit vel qui docuit. Hoc autem esset, si
aliis communicaret. Ergo, et cetera.
2. Praeterea, communicare tale experimentum, non tenetur ex parte
salutis aeternae alicui. Cum ergo non teneatur alteri communicare,
non debet sic obligatus communicare.
Contra, non communicare salubre remedium, sive quodcumque bonum, est
contra caritatem. Ergo, et cetera.
Respondeo. Aliter dicendum est hic simpliciter et aliter in casu.
Simpliciter loquendo non tenetur, sed male fecit iurando. Iuramentum
enim non solum amittit vim quando iuramentum est illicitum, sed etiam
quando iurando peierat; quia iuramentum obligans debet habere
iudicium, iustitiam et veritatem. Sed et si iuro quandoque aliquid
quod licet mihi non facere, puta, non ire ad Ecclesiam, non licet
tamen iurare; quia licet sit mihi licitum pro aliquo tempore facere vel
dimittere huiusmodi bonum, quod est ad Ecclesiam ire, non tamen licet
mihi iuramentum interponere et animum obfirmare ad aliquod bonum non
faciendum, quia hoc est facere contra spiritum sanctum. Et ideo
iuramentum contra omne id quod est de genere bonorum, est illicitum et
non servandum. Tamen in casu servare tenetur; puta, si ille vel
alius sufficiens medicus praesens esset, et paratus esset curare, et
uti illo experimento in salutem corporalem aliorum.
Et sic patet solutio ad obiecta.
|
|