|
Et videtur quod non.
1. Quia acquiruntur ex actibus, qui sunt divisi et distincti. Ergo
potest acquiri una virtus sine alia.
2. Praeterea, Augustinus dicit: nihil contra divinam essentiam
dicit, qui dicit quod qui habet unam non habet omnes.
3. Praeterea, virtutes habentur ex consuetudine, quae requirit
tempus.
Respondeo. Dicendum secundum omnes sanctos, quod sic. Sed loquendo
de virtutibus in communi, duplex ratio assignatur a diversis, secundum
quod diversimode locuti sunt de virtutibus. Virtutes enim cardinales
dupliciter accipiuntur ab aliquibus. Quidam enim dicunt virtutes esse
quosdam modos generales qui requiruntur in omni virtute: puta, quod
fortitudo est quaecumque firmitas animi in quibuscumque rebus;
temperantia est moderantia animi in omnibus rebus; et sic de aliis.
Et secundum istos necesse est quod virtutes sint connexae, quia isti
modi generales requiruntur in omni virtute; et si aliquid horum
defuerit, non est virtus aliqua: quia si temperantia rectitudinem non
habeat, quae est iustitia, vel non habeat animi firmitatem, quae est
fortitudo, et sic de aliis, non est virtus. Et hunc modum
Augustinus ponit III de Trinit. et Magister in III Sent.
Alii autem accipiunt distinctionem harum virtutum secundum determinatas
materias, sicut Aristoteles et Peripatetici. Unde prudentia,
secundum philosophum, non est recta ratio in omnibus, sed solum in
agibilibus; similiter iustitia non dicit rectitudinem animi circa
inquisitionem omnium causarum, sed tantum circa commutationes et
distributiones, et actiones humanas quae sunt ad alterum; fortitudo
etiam dicit firmitatem animi non circa omnia, sed circa ea in quibus
est difficillimum animum fortem habere, scilicet circa pericula quae
sunt in bellis; temperantia vero est circa ea in quibus difficillimum
est animum moderare; scilicet circa delectationes gustus et tactus,
quae sunt maximae delectationes: non in quibuscumque aliis
concupiscentiis, sicut scientiae vel pecuniae. Et sic etiam loquendo
de virtutibus, virtutes morales sunt connexae. Cuius connexionis
ratio accipitur secundum philosophum ex parte prudentiae; quia nulla
virtus potest haberi sine prudentia, et impossibile est habere
prudentiam sine virtutibus moralibus. Cuius ratio est, quia prudentia
nihil aliud est quam recta ratio agibilium. Impossibile est autem
rectam rationem habere circa aliquid nisi ex recta ratione circa
principia. Principia autem agibilium sunt fines virtutum: et circa
fines virtutum nullus bene se habet nisi per habitum illius virtutis.
Et sic necesse est quod prudentia habeat secum alias virtutes morales.
Similiter aliae non possunt haberi sine prudentia. Potest enim
aliquis habere inclinationem naturalem ad actus alicuius virtutis sine
prudentia; et quanto habet maiorem inclinationem sine habitu virtutis,
tanto peius est, et plus impingere potest sine prudentia: sicut patet
de illo qui habet fortitudinem naturalem sine discretione et prudentia.
Et ideo dicit Gregorius: ceterae virtutes, nisi ea quae agunt,
prudenter agant, et cetera. Est et alia ratio connexionis in
virtutibus gratuitis propter caritatem in qua connectuntur: quia qui
habet caritatem, habet omnes virtutes gratuitas, et similiter qui
habet unam, habet caritatem.
Ad primum ergo dicendum, quod actus non sunt divisi secundum
virtutes; quia non potest esse actus temperantiae sine actu
fortitudinis, nec fortitudinis nisi cum actu temperantiae, et cetera.
Ad secundum dicendum, quod hoc dicitur quia non probatur per
auctoritatem Bibliae.
Ad tertium dicendum, quod non dicuntur morales a consuetudine, sed
amore; et dato quod indigeant tempore, tamen non habebit virtutem nisi
sit prudens.
|
|