|
Et videtur quod non.
1. Quia multi de his qui sunt in civitate, culpam non habuerunt ad
eorum expulsionem; et sic punirentur aliqui pro culpa alterius.
2. Praeterea, expulsi fuerunt contra partem Ecclesiae; et sic
iustum bellum. Ergo actio est contra eos; et sic damna eis non sunt
restituenda.
3. Praeterea, secundum philosophum, cum mutatur ordo civitatis,
non remanet eadem civitas. Sed cum mutatur dominium et principatus,
mutatur ordo, et sic non est eadem civitas. Ergo expulsi non
pertinent modo ad civitatem quae prius erat. Ergo non tenentur eis ad
restitutionem.
Contra, qui spoliatur a raptore, potest repetere, et accipere ea
quae sunt sibi sublata. Ergo et illi expulsi.
Respondeo. Dicendum, quod aut sunt expulsi iuste, scilicet propter
eorum culpam, et sic non possunt repetere amissa; aut iniuste, idest
sine culpa et sine debito ordine iustitiae, et sic possunt repetere.
Si autem habent superiorem, debent per superiorem petere sibi
restitui; si autem non habent superiorem, ipsimet possunt, si
possunt, recuperare.
Ad primum ergo dicendum, quod non punitur sic aliquis pro peccato
alterius, sed pro suo: quia maiores omnia faciunt auctoritate et
favore populi; et sic populus in favendo maioribus fuit in culpa.
Praeterea illud intelligitur de poena spirituali qua nullus punitur
sine propria culpa; non de corporali, qua frequenter unus pro alio
punitur.
Ad secundum dicendum, quod in quantum iuste agunt, sunt pro
Ecclesia; in quantum iniuste, contra Ecclesiam.
Ad tertium dicendum, quod si sunt eaedem personae, manifestum est
quod tenentur sibi: aliae omnino non tenentur.
|
|