|
Et videtur quod non.
Quia lex dicit, quod qui etiam mala fide praescribit, acquirit
dominium.
Contra, Decret. dicit, quod tenetur, nec acquirit dominium.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est contrarietas iuris civilis
et canonici: quia secundum ius civile talis praescriptio tenet,
secundum ius canonicum talis praescribere non potest. Et ratio huius
contrarietatis est, quia alius est finis quem intendit civilis
legislator, scilicet pacem servare et stare inter cives, quae
impediretur, si praescriptio non curreret; quicumque enim vellet,
posset venire, et dicere: istud fuit meum quocumque tempore. Finis
autem iuris canonici tendit in quietem Ecclesiae, et salutem
animarum. Nullus autem in peccato salvari potest nec poenitere de
damno, vel de alieno, nisi recompenset. Et ideo dicendum est, quod
si quis praescribat bona fide possidendo, non tenetur ad
restitutionem, etiam si sciat alienum fuisse post praescriptionem:
quia lex potest aliquem pro peccato et negligentia punire in re sua, et
illam alteri dare et concedere. Sed qui mala fide praescribit,
tenetur emendare et satisfacere reddendo damnum quod intulit.
Ad primum ergo dicendum, quod verum est quod omnia sunt principum ad
gubernandum, non ad retinendum sibi vel ad dandum aliis; et si quae
leges tales sunt, tyrannicae sunt, et non absolvunt a conscientia,
sed a foro iudiciali et violentia.
|
|