|
Et videtur quod non.
Quia ille cuius res fuerat, non habet actionem in consumptorem;
intellige, si ius habet casum in praescriptione.
Contra, iste mala fide possedit alienum quod consumpsit.
Respondeo. Dicendum, quod tenetur. Cuius ratio est, quia quilibet
tenetur ad faciendum iustitiam alteri. Consistit autem iustitia in
quadam aequalitate; unde nisi reintegretur aequalitas, non potest
aliquis esse iustus. Inaequalitas autem fuit quod consumpsit rem non
suam; et ideo oportet quod reddat.
Ad primum ergo dicendum, quod licet non habeat actionem in eum qui
consumpsit secundum ius civile, habet tamen secundum ius divinum,
cuius finis est salus animarum; et ideo repugnat.
|
|