|
Et videtur quod non.
Quia in suis dictis sunt aliqua falsa, nam in suis expositionibus
quandoque dissonant. Non potest autem esse verum quod dissimile vel
dissonum est: quia utraque pars contradictionis non potest esse vera.
Contra, ad eumdem pertinet facere aliquid propter finem et perducere
ad illum finem. Sed finis Scripturae, quae est a spiritu sancto,
est eruditio hominum. Haec autem eruditio hominum ex Scripturis non
potest esse nisi per expositiones sanctorum. Ergo expositiones
sanctorum sunt a spiritu sancto.
Respondeo. Dicendum, quod ab eodem spiritu Scripturae sunt
expositae et editae; unde dicitur I ad Cor., II, 14: animalis
homo non percipit ea quae Dei sunt; spiritualis autem iudicat omnia,
et praecipue quantum ad ea quae sunt fidei, quia fides est donum Dei;
et ideo interpretatio sermonum numeratur inter alia dona spiritus
sancti, I ad Cor., cap. XII, 10.
Ad primum ergo dicendum, quod gratiae gratis datae non sunt habitus,
sed sunt quidam motus a spiritu sancto: alias si essent habitus,
propheta quando vellet per donum prophetiae revelationem haberet, quod
falsum est. Et ideo de aliquibus occultis revelandis, aliquando
tangitur mens a spiritu sancto et aliquando non, sed aliqua eis
occultantur; unde dixit Eliseus, IV Reg., IV, v. 27: et
dominus celavit a me. Aliquando etiam aliqua dicunt a seipsis; sicut
patet de Nathan, qui consuluit David quod aedificaret templum,
postea autem a domino reprehensus et quasi retractus prohibuit hoc ipsi
David ex parte Dei. Hoc tamen tenendum est, quod quidquid in sacra
Scriptura continetur, verum est; alias qui contra hoc sentiret,
esset haereticus. Expositores autem in aliis quae non sunt fidei,
multa ex suo sensu dixerunt, et ideo in his poterant errare. Tamen
dicta expositorum necessitatem non inducunt quod necesse sit eis
credere, sed solum Scriptura canonica, quae in veteri et in novo
testamento est.
|
|