|
Et videtur quod sic.
1. Quia praedicare est bonum alii facere. Sed debemus bonum operari
ad omnes, ad Galat., VI, 10. Ergo, et cetera.
2. Praeterea, dicitur Eccli., XVII, 12: unicuique
mandavit Deus de proximo suo. Ergo, et cetera.
Contra, ad Rom., X, 15: quomodo (...) praedicabunt, nisi
mittantur? Ergo, et cetera.
Respondeo. Dicendum, quod nullus quantumcumque scientiae magnae,
vel quantumcumque sanctitatis, nisi missus a Deo vel a praelato,
praedicare potest: quia nullum agens natum est agere nisi supra debitam
materiam; praedicatio autem et exhortatio et doctrina, si sit publica
respiciens totam Ecclesiam, et cura publica Ecclesiae, commissa est
praelatis; et ideo nullus debet aliquid exercere quod requirat
auctoritatem publicam, nisi praelati.
Ad primum ergo dicendum, quod cuilibet licet facere bonum sibi
proportionatum, non autem quodcumque bonum.
Ad secundum dicendum, quod mandavit Deus monere proximum privata
monitione et familiari.
|
|