|
Et videtur quod non.
1. Nolite timere eos qui occidunt corpus, dicitur praedicatoribus,
Matth., X, 28. Ergo timore principium non debent dimittere.
2. Praeterea, Act., V, 29: Deo oportet magis obedire quam
hominibus. Sed Deus praecipit praecipue praelatis quod praedicent:
II ad Timoth., IV, 2: praedica verbum. Ergo, et cetera.
3. Praeterea, nullus debet obedire alicui in eo in quo peccat
praecipiens. Sed princeps peccat prohibendo hoc. Ergo, et cetera.
1. Contra. Act., XIII, 46: quia repulistis verbum Dei,
et cetera.
2. Praeterea, Matth. X, 23: si vos persecuti fuerint in una
civitate, fugite in aliam.
Respondeo. Dicendum, quod hic est opus duplici distinctione: quia
quando aliquis prohibetur praedicare, vel prohibetur solum a tyranno,
aut simul a tyranno et populo. Si primo modo, sic, cum de
multitudine sint aliqui qui audire volunt, non est dimittenda
praedicatio, quamvis sit sic moderanda quoad tempora et loca, ut ex
timore ad tyrannum non impediatur: et quandoque etiam tunc liceret
praedicare occulte per domos, sicut ab apostolis legitur factum. Si
secundo modo, tunc debet cedere praedicator et fugere ad alia loca
secundum mandatum domini. Et hoc etiam Gregorius dicit in dialogo,
quod quando omnes sunt mali et indurati, debet eis dicere illud
apostoli, Act. XIII, 46: quia repulistis a vobis verbum
Dei, et cetera. Alia distinctio est hic habenda: quia praedicator
aut habet curam animarum, aut non; idest aut praedicat ex necessitate
officii, aut propria sponte. Si primo modo, sic non debet dimittere
gregem etiam propter periculum mortis, dummodo possit aliquod bonum
facere remanendo cum grege. Si secundo modo, sic etiam si posset ibi
inter tales fructificare, non tenetur ibi stare, nec ad ponendum
animam suam nisi in casu, puta si aliquis vellet corrumpere fidem; et
tunc ubi fides periclitaretur, teneretur animam pro fratribus ponere,
quia hoc est in praecepto in tali casu. Si autem non imminet talis
casus, sic est in consilio, quia omnia consilia in casu sunt in
praecepto.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus praecipit praedicare, tamen
ordinate, et eo modo quo utile sit saluti animarum.
Ad secundum dicendum, quod non est aliquid dimittendum quod sit
secundum Deum, timore mortis. Quod si aliquis sine causa et sine
necessitate se ingerat ad periculum, non fit sapienter.
Ad tertium dicendum, quod falsum est. Nam secundum Augustinum,
aliquando imperator peccat praecipiendo, quod devotus miles non peccat
obediendo; maxime si militi non constet illud esse peccatum.
|
|