Articulus 3. Tertio quaesitum est utrum liceat praedicatoribus accipere eleemosynas ab usurariis

Et videtur quod sic.

1. I ad Cor. IX, 11: si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?

2. Praeterea, ius naturale habet quod homo vivat de labore suo: dignus est enim operarius mercede sua; I Tim. V, 18. Hoc enim concessum est homini a creatore: in sudore vultus tui vesceris pane; Genes. III, 19.

Contra, usurarii nihil habent nisi quod est alienum.

Respondeo. Dicendum, quod de rapina usurae et huiusmodi, in generali loquendo, non potest fieri eleemosyna; Is., LXI, 8: odio habens rapinam in holocausto. Tamen in speciali casu praedicatoribus qui praedicant usurariis, et monent eos restituere, licitum est accipere; et haec est una ratio. Alia est quando non habent alias unde vivant, et in extrema necessitate omnia sunt communia, et ab omnibus licite accipere ad sustentationem et necessitatem possunt.