|
Ad secundum dicendum, quod esse aliquid infinitum actu posset
suspicari ex primo aspectu quod esset impossibile: quia sequeretur
illud esse aequale Deo. Sed hoc non sequitur: quia ei quod est
infinitum omnibus modis, non adaequatur illud quod est infinitum uno
modo. Dato enim quod esset ignis infinitus secundum magnitudinem, non
adaequabitur Deo: quia etsi sit infinitus ignis in quantitate, tamen
est quid finitum specie; Deus autem omnibus modis est infinitus. Cum
ergo quaeritur utrum sit possibile Deo facere aliquid infinitum in
actu, dicendum quod non. Potentiae enim agenti per intellectum
aliquid repugnat dupliciter: uno modo quia repugnat potentiae eius;
alio modo quia repugnat modo quo agit. Primo modo non repugnat
potentiae Dei absolutae, quia non implicat contradictionem. Sed si
consideretur modus quo Deus agit, non est possibile. Deus enim agit
per intellectum et per verbum, quod est formativum omnium; unde
oportet quod omnia quae agit sint formata. Infinitum autem accipitur
sicut materia sine forma; nam infinitum se tenet ex parte materiae.
Si ergo Deus hoc ageret, sequeretur quod opus Dei esset aliquid
informe; et hoc repugnat ei per quod agit, et modo agendi; quia per
verbum suum omnia agit, quo omnia formantur.
|
|