|
Et videtur quod non.
1. Quia quilibet tenetur confiteri proprio sacerdoti. Ergo, et
cetera.
2. Praeterea, Papa nulli praeiudicat propter aliquam indulgentiam.
Contra, Papa est super omnes. Ergo cui vult, quid, et quantum
vult, potest committere et indulgere.
Respondeo. Dicendum, quod quidam dicunt quod quilibet sacerdos
potest absolvere quemlibet a quolibet peccato; et licet non bene faciat
absolvendo, tamen absolutus est. Et ratio horum fuit, quia simul
datur presbytero in sua ordinatione potestas consecrandi corpus
Christi, et potestas clavium; et ideo, sicut potest consecrare
quamlibet hostiam, ita potest absolvere quemlibet. Sed hoc est
erroneum; quia nullus potest absolvere propria auctoritate nisi eum qui
est aliquo modo sibi subditus: quia actus fiunt in materia propria, et
absolutio sacramentalis habet iudicium annexum, et hoc, scilicet
iudicium, non est nisi in subditos et inferiores. Qui ergo non habet
subditum, non potest absolvere. Et sic iurisdictio dat materiam
sacerdoti determinatam; secus autem est de hostia, quae est materia
determinata. Cui ergo nulla cura committitur, habet clavem ligatam,
ut iuristae dicunt, scilicet quia non habet omnino materiam. Alii
dicunt, quod nullus potest etiam auctoritate superioris praelati
absolvere subditum inferioris praelati contra voluntatem ipsius; puta,
non potest auctoritate episcopi contra voluntatem parochialis aliquem
absolvere. Hoc etiam est erroneum. Quia ad absolvendum requiritur
potestas sacerdotalis et iurisdictio. Episcopus autem habet immediatam
iurisdictionem in omnes; unde episcopus potest omnium confessiones
audire, etiam contra voluntatem presbyteri parochialis, et similiter
etiam ille cui episcopus committit, et multo magis si Papa committit.
Tamen archiepiscopus, quia non habet immediatam iurisdictionem in
omnes sui archiepiscopatus nisi ex appellatione, non posset alicui dare
licentiam vel auctoritatem audiendi confessiones contra voluntatem
episcopi et dioecesani suffraganei.
Ad primum ergo patet per ea quae dicta sunt, quia episcopus et Papa
plus potest quam sacerdos.
Ad secundum dicendum, quod hoc non est in praeiudicium, sed in
auxilium, quia audire confessiones non est statutum in favorem
sacerdotum, alias essent multum infelices servi, si propter honorem
sacerdotum confiteri peccata esset necessarium; sed hoc est introductum
ad salutem animarum.
|
|