|
Et videtur quod sic.
1. Quia effectus habens virtutem causae potest in ea in quae potest
causa.
2. Contra. Quia hoc videtur esse contrarium illi Prov.
XXVII, 23: diligenter agnosce vultum pecoris tui.
Respondeo. Dicendum, quod ille qui constituitur vicarius, non
potest totam suam potestatem committere, sed potest partem; quia
intentio committentis est ut exequatur secundum quod potest ille cui
committit; et forte talis non potest totum facere quod sibi
committitur, et ideo potest aliquid alteri committere.
Ad primum ergo dicendum, quod effectus non habet semper totam virtutem
causae, nisi esset episcopus.
Ad secundum dicendum, quod hoc ipsum facit ut cognoscat vultum
pecoris.
|
|