|
Respondeo. Dicendum, quod hic non quaeritur de consensu in
delectationem actus, quia hic plane mortale est; sed de consensu in
actum cogitationis tantum, sicut cum aliquis cogitat delectationem
fornicationis, et delectatur, et placet sibi haec cogitatio. Est
ergo duplex cogitatio delectationis; vel propter ipsam cogitationem,
vel propter rem cogitatam. Prima est cum quis cogitat de triangulo,
vel de bellis regis, non propter regem, sed propter ipsam
cogitationem. Secunda est, cum delector cogitando de amico propter
ipsum, qui fit mihi per cogitationem et in cogitatione praesens. Sic
ergo cogitatio potest cogitari ut delectans prout est cogitatio, et sic
non est peccatum; sicut si debeo narrare de fornicatione, et occurrunt
pulchrae viae, et delector. Si autem cogitatio est delectans propter
rem cogitatam, impossibile est quod hoc procedat nisi ex amore
fornicationis; et ideo consentire in eam est consentire in amorem et in
usum rei illicitae, et ideo est peccatum mortale.
|
|