|
Et videtur quod sic.
Talibus enim comminatur dominus, Is., V, v. 20: qui dicitis
malum bonum, et bonum malum.
Contra, super illud I Cor. IV, 5: nolite ante tempus
iudicare, dicit Glossa, quod est veniale peccatum.
Respondeo. Dicendum, quod in illis quae sunt mortalia peccata ex
genere, motus imperfecti non sunt peccata mortalia, sed venialia.
Adulterium enim est mortale, scilicet quando est completa voluntas,
non autem quando est incompleta: non enim quilibet motus
concupiscentiae est peccatum mortale. Iudicium autem est duplex:
scilicet de rebus, et de personis. Iudicium de rebus semper est
mortale peccatum, puta dicere quod dare eleemosynam sit malum.
Iudicium autem de personis, licet quandoque sit falsum, non tamen
semper est peccatum, nisi quando est omnino temerarium. Unde
Augustinus in sermone domini in monte: si erramus in iudicio
personarum, non erremus in iudicio rerum. Sed quando ex levi re
iudicium procedit firmum in corde, aliquando est peccatum mortale,
quia est cum contemptu proximi. Suspicio autem est quid imperfectum in
genere iudicii, et ideo est imperfectus motus, et ideo non est mortale
ex genere; quamvis si fiat ex odio, erit aliquando mortale.
Ad primum ergo dicendum, quod qui dicit bonum malum etc. non
suspicatur, sed iudicat, et ideo peccat.
|
|