|
Respondeo. Dicendum, quod sors proprie est iudicium quod exquiritur
ex aliquo ab homine facto ad inquirendum occultum. Dico autem ab
homine facto, quia quaerere de factis ab aliis non est sors; sed aut
augurium, aut aliquid aliud; ut quando aliquis facit sicut
geomantici, et cum taxillis, et de festucis, et in apertione
librorum. Haec autem fiunt ad tria; aut ad inquirendum voluntatem,
aut ad consultandum dubium, aut ad dividendum. Et sic sumitur triplex
sors: scilicet divisoria, consultoria et divinativa. Aliqui faciunt
has quasi committentes fortunae: sicut cum quis non videtur debere
ire, tamen ponamus quis debeat ire; et haec aliquando est vana.
Aliqui intentione exquirendi iudicium alicuius rei; sicut quidam ad
inquirendum iudicium astrorum exquirunt, sicut geomantici, qui dicunt
quod secundum motum caeli manus movetur; et sic est peccatum. Aliqui
intendunt scire iudicium Diaboli, sicut Nabuchodonosor; et hoc est
sacrilegium. Aliqui iudicium divinum; et sic non semper est
peccatum. Et sic sors divinatoria quatuor habet gradus: et primo modo
aliquando est leve peccatum, vel non est peccatum; secundo modo
peccatum est; et tertio et quarto modo semper peccatum: sed quando
quis non ex necessitate facit, quia sic est tentare Deum: II
Paral. XX, 12: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum
habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te; vel quando sine
debita devotione, sicut apostoli Act. I; vel quando aliquis res
sacras convertit in res temporales, sicut cum aperit libros pro
temporalibus; vel quando de eo quod est supra nos, sicut quando quis
non concordat, quia hoc est facere iniuriam spiritui sancto, qui
creditur firmiter esse in Ecclesia vel in collegiis. Tamen in
electione saecularium nihil prohibet sortibus uti.
|
|