|
Et videtur quod non.
1. Quia possibile est praedestinatum damnari, sicut Petrum, si
fuisset statim mortuus, quando peccavit Christum negando.
2. Si vero dicas quod praedicta locutio est de dicto vera, de re
vero non; contra: quia hoc habet locum in formis separabilibus; sed
haec forma quae est praedestinatio, est inseparabilis.
Respondeo. Dicendum, quod praedestinatio est quaedam pars divinae
providentiae. Providentia autem dicit directionem aliquorum in finem;
et haec praesupponit scientiam et voluntatem. Sic ergo praedestinatio
habet certitudinem ex parte scientiae Dei, qui non potest falli; et
ex parte voluntatis divinae, cui non potest aliquid resistere; et ex
parte providentiae, quae certissimo modo ducit ad finem, cum Deus sit
sapientissimus.
Ad primum ergo dicendum, quod praedestinatio habet certitudinem, et
tamen non est necessarium praedestinatum salvari, sed remanet
contingens. Dictum est enim quod habet certitudinem ex scientia,
voluntate et providentia; et nullum istorum contingentiam impedit.
Scientia non, quia scientia Dei est futurorum prout sunt in
praesenti, et secundum hoc sunt determinata. Voluntas non, quia
voluntas Dei est principium totius entis, ergo non cadit sub ratione
contingentiae vel necessitatis, sed haec effluunt et ordinantur ex Dei
voluntate; et sic ipsa Dei voluntas facit quaedam contingentia,
praeparando causas contingentes illis rebus quas vult esse
contingentes; et similiter necessarias causas rebus et effectibus
necessariis. Et sic voluntas Dei semper impletur; non tamen omnia
necessario eveniunt, sed eo modo quod Deus vult ea esse: et vult quod
sint contingenter. Providentia non, quia non tollit contingentiam.
Ad secundum dicendum, quod bona est distinctio. Sed ad obiectum de
formis dicendum, quod aliter est de formis realibus, et aliter de
praedicatis quae important aliquid pertinens ad actum rationis: quia in
primis, scilicet realibus, si in eis debeat habere locum talis
distinctio, oportet inesse separationem in re et in consideratione: in
secundis non requiritur, sed oportet quod res illa cadat sub alia
consideratione. Et sic dico, quod iste praedestinatus potest
considerari vel ut in se, vel ut divinae cognitioni relatus; et sic
uno modo attribuitur ei quod possit damnari, alio modo non.
|
|