|
Respondeo. Dicendum, quod primo oportet scire quid sit fatum; et
sic postea faciliter patebit ad propositum. Videmus autem multa
contingenter evenire; et ideo olim fuit dubium, utrum ista quae
variabiliter et inordinate contingunt, reducantur in aliquam causam
ordinantem. Et qui dicunt non, dicunt fatum nihil esse, ut Tullius
dicit. Quidam dicunt quod in aliquam causam superiorem ordinantur; et
isti nominaverunt fatum a for faris, quasi hic omnia sint praefata a
quadam superiore causa. Sed horum est triplex opinio. Quidam enim
reduxerunt hoc in quamdam seriem causarum quam dicunt fatum: sicut
Stoici, qui dicunt quod nihil est quod non habeat causam, et posita
causa necesse est ponere effectum. Si ergo evenit vel est talis vel
talis effectus, habuit causam, et haec causa aliam causam, et sic
deinceps: sicut aliquis est occisus de nocte, quia exivit domum;
quare exivit domum, quia sitivit; quare hoc, quia salsa comedit; et
sic quia comedit salsa, ex necessitate moritur. Aristoteles respondet
negans duo prima. Primo, quod non quidquid fit, habet causam, sed
tantum quod fit per se. Quod autem ego occidar me exeunte, est per
accidens. Secundo dicit, quod non, posita causa, ponetur effectus;
quia potest impediri; et ideo non sequitur, vel non stat series
causarum. Alii reducunt haec in aliam causam, scilicet in corpora
caelestia, ex quorum necessitate dicunt omnia accidere: unde dicunt
quod fatum nihil aliud est quam vis positionis siderum. Haec autem
opinio dupliciter est falsa. Primo quantum ad res humanas, quae
proveniunt ab intellectu, qui cum sit virtus incorporea, non subiacet
actioni alicuius corporis; et ponere animam subiacere virtuti corporum
caelestium, nihil aliud est quam ponere intellectum non differre a
sensu, ut dicit philosophus in I de anima in fine. Tamen per
accidens et occasionaliter subditur anima caelo, in quantum intellectus
afficitur per passionem corporis, non tamen ex necessitate movetur ab
eo. Secundo, quia multa in rebus naturalibus contingunt quae non
accidunt ex necessitate caeli, sed per accidens, et non habent
causam. Alii reducunt omnia haec in causam supra caelestem, scilicet
in providentiam Dei, a qua omnia sunt praedeterminata et ordinata.
Et secundum istos fatum erit quidam effectus providentiae: quia
providentia nihil aliud est quam ratio ordinis rerum prout est in mente
divina; fatum vero est explicatio illius ordinis prout est in rebus.
Unde Boetius: fatum est immobilis dispositio rebus mobilibus
inhaerens. Sic ergo accipiendo fatum, potest dici quod omnia
subiiciuntur fato; unde dicitur Osee II, v. 16, super illud:
non vocaberis ultra Baalim, sed vir meus, quod idem est utrumque;
sed Deus noluit hoc quia Baalim nomen erat cuiusdam gentium: et ideo
sunt vitanda nomina gentilium, cum quibus nec nomina convenit habere
communia. Et ideo Augustinus dicit: si quis hoc modo intelligat
fatum, sententiam teneat, linguam corrigat; ut non dicat fatum, sed
providentiam Dei.
|
|