|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod Angelus non possit influere
in animam humanam.
Quorum enim distantium unum non influit in alterum nisi per aliquod
medium. Sed Angelus et anima distant ab invicem; cum non sit dare
aliquod medium per quod influat influxus ab Angelo in animam. Ergo
videtur quod Angelus non possit influere in animam.
Sed contra, Dionysius dicit, VIII cap. Cael. Hier.:
homines purgantur, illuminantur et perficiuntur ab Angelis. Sed hoc
non fit nisi per quemdam influxum. Ergo Angelus potest influere in
animam humanam.
Respondeo. Dicendum, quod unumquodque agens agit secundum modum suae
naturae: et ideo ubi ignoratur modus naturae rei, necesse est etiam ut
modus actionis eius ignoretur. Modus autem naturae angelicae est nobis
ignotus secundum quod in se est: non enim in hac vita scire possumus de
eis quid sunt; sed aliqualem cognitionem de eis habere possumus per
similitudinem sensibilium rerum, ut Dionysius dicit, I et II cap.
Cael. Hie. Unde et modum actionis ipsorum cognoscere non possumus
nisi per similitudinem sensibilium agentium. Invenimus autem in
sensibilibus agentibus quod id quod est in actu, agit in id quod est in
potentia; et quod oportet quod agens coniungatur patienti secundum
situm per corporalem contactum. Quanto autem natura intellectualis est
superior, tanto est magis actualis, utpote Deo similior, qui est
actus purus; unde superiores Angeli possunt agere in inferiores
Angelos et in animas nostras, sicut id quod est in actu, agit in id
quod est in potentia; et huiusmodi actio dicitur influxus. Quod autem
est in corporalibus situs, est in spiritualibus ordo. Nam situs est
quidam ordo partium corporalium secundum locum. Et ideo ipse ordo
substantiarum spiritualium ad invicem sufficit ad hoc quod una influat
in alteram; nec requiritur ibi medium corporale vel locale, quia
huiusmodi actiones sunt supra locum et tempus, quae in corporalibus
sunt.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|