|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod Diabolus semper
substantialiter inhabitet hominem quandocumque peccat mortaliter.
Culpa enim mortalis opponitur gratiae. Sed spiritus sanctus semper
inhabitat hominem cum gratia, secundum illud I ad Corinth.,
III, v. 16: templum Dei estis; et spiritus Dei habitat in
vobis. Ergo etiam spiritus immundus semper inhabitat hominem cum culpa
mortali.
Sed contra est quod Diabolus per peccatum inhabitat hominem sicut per
suum effectum. Sed non omne peccatum mortale est a Diabolo, sed
quandoque a carne et mundo. Ergo Diabolus non semper inhabitat
hominem cum culpa mortali.
Respondeo. Dicendum, quod Diabolum inhabitare hominem, potest
intelligi dupliciter: uno modo quantum ad animam, alio modo quantum ad
corpus. Quantum ad animam quidem non potest Diabolus inhabitare
hominem substantialiter, quia solus Deus illabitur menti; nec ita
Diabolus causat culpam sicut spiritus sanctus gratiam. Spiritus enim
sanctus interius operatur; sed Diabolus exterius suggerit, vel
quantum ad sensum, vel quantum ad imaginationem. Dicitur tamen
inhabitare affectum hominis per effectum malitiae, non solum quando ex
eius suggestione peccatum perpetratur; sed etiam per quodcumque
peccatum mortale, quia ex quocumque peccato mortali homo servituti
Diaboli addicitur. Sed quantum ad corpus Diabolus potest hominem
substantialiter inhabitare, sicut patet in arreptitiis; sed hoc magis
pertinet ad rationem poenae quam ad rationem culpae. Poenae autem
corporales huius vitae non semper consequuntur culpam, sed quandoque
peccantibus non inferuntur, et quandoque non peccantibus inferuntur,
ut dicitur Ioan. IX, de caeco nato; et hoc est secundum
altitudinem incomprehensibilium iudiciorum Dei. Unde non cum qualibet
culpa mortali Diabolus inhabitat hominem substantialiter etiam quantum
ad corpus.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|