|
Ad primum sic proceditur: videtur quod nemini liceat pro se petere
licentiam in theologia docendi.
1. Doctores sacrae Scripturae adhibentur ministerio verbi Dei,
sicut et praelati. Sed non licet alicui petere praelationem: immo,
ut Gregorius dicit in registro, recusantibus dignitates ecclesiasticae
sunt conferendae, petentibus autem sunt denegandae. Ergo neque alicui
licet petere cathedram magistralem ad docendum in sacra Scriptura.
2. Praeterea, Augustinus dicit, XIX de civitate Dei: locus
superior, sine quo populus regi non potest, etsi administretur ut
decet, inconvenienter tamen appetitur. Ergo et inconvenienter
petitur. Pari ergo ratione cathedra magistralis, quae est etiam locus
superior.
3. Sed contra, est quod Gregorius dicit in pastorali, quod gradus
magistrorum est periculosus, gradus autem discipulorum est securus.
Sed hoc videtur ad perfectionem pertinere ut aliquis propter aliquod
bonum periculis se exponat. Ergo videtur esse laudabile quod aliquis
cathedram magistralem appetat, et pro se petat.
Respondeo. Dicendum, quod ad evidentiam huius quaestionis oportet
triplicem differentiam considerare cathedrae magistralis ad cathedram
pontificalem. Quarum prima est, quod ille qui accipit cathedram
magistralem, non accipit aliquam eminentiam quam prius non habuerit,
sed solum opportunitatem communicandi scientiam, quam prius non
habebat: non enim ille qui licentiat aliquem, dat ei scientiam, sed
auctoritatem docendi. Ille vero qui accipit cathedram episcopalem,
accipit eminentiam potestatis, quam prius non habebat, sed quantum ad
hoc in nullo ab aliis differebat. Secunda differentia est, quod
eminentia scientiae, quae requiritur ad cathedram magistralem, est
perfectio hominis secundum seipsum; eminentia vero potestatis, quae
pertinet ad cathedram pontificalem, est hominis per comparationem ad
alium. Tertia differentia est, quod ad cathedram pontificalem fit
homo idoneus per caritatem excellentem; unde dominus antequam Petro
suarum ovium curam committeret, quaesivit ab eo: Simon Ioannis
diligis me plus his? Ut dicitur Ioan. XXI, 15; ad cathedram
autem magistralem redditur homo idoneus ex sufficientia scientiae. His
ergo consideratis, manifestum est quod appetere aliquid quod pertinet
ad perfectionem sui ipsius, est laudabile; unde appetitus sapientiae
est laudabilis: dicitur enim Sapient. VI, 21: concupiscentia
(...) sapientiae perducit ad regnum perpetuum. Appetitus autem
potestatis super alios est vitiosus: quia, ut Gregorius dicit,
contra naturam superbire est hominem homini velle dominari. Unde si
ille qui dat licentiam ad cathedram magistralem, posset eminentiam
sapientiae dare, sicut ille qui promovet ad cathedram pontificalem,
dat eminentiam potestatis, esset simpliciter exposcenda, cum tamen
petere excellentiam potestatis sit turpe. Cum autem ille qui accipit
licentiam ad cathedram magistralem, accipiat solam opportunitatem
communicandi, quod licet; petere huiusmodi licentiam quantum in se
est, nullam videtur turpitudinem continere; quia communicare aliis
scientiam quam quis habet, laudabile est, et ad caritatem pertinens,
secundum illud Sap., VII, 13: quam sine fictione didici, et
sine invidia communico; et I Petri, cap. IV, 10, dicitur:
unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam
administrantes. Potest tamen turpitudinem continere ratione
praesumptionis, quae esset, si ille qui non est idoneus ad docendum,
peteret docendi officium. Sed haec praesumptio non aequaliter est in
petentibus licentiam ad docendum, et in petentibus pontificatum. Nam
scientia, per quam aliquis est idoneum ad docendum, potest aliquis
scire per certitudinem se habere; caritatem autem, per quam aliquis
est idoneus ad officium pastorale, non potest aliquis per certitudinem
scire se habere. Et ideo semper est vitiosum pontificatum petere; non
semper autem vitiosum est petere licentiam docendi; quamvis honestius
sit quod per alium petatur, nisi forte aliquando ex causa aliqua
speciali.
Per hoc ergo patet responsio ad primas duas rationes.
Ad tertium dicendum, quod quicumque non cavet pericula, videtur
contemnere id cuius detrimentum pericula inducere possunt: et quia
laudabile est quod homo contemnat bona corporalia propter bona
spiritualia, laudabile est quod aliquis periculis corporalibus se
exponat propter spiritualia bona. Sed contemnere bona spiritualia est
valde vitiosum; et ideo quod aliquis periculis spiritualibus se
exponat, est valde vituperandum. Imminent autem pericula
spiritualia, his qui habent magisterii locum. Sed pericula magisterii
cathedrae pastoralis devitat scientia cum caritate, quam homo nescit se
per certitudinem habere; pericula autem magisterii cathedrae
magistralis vitat homo per scientiam, quam potest homo scire se
habere. Unde non est similis ratio de utroque.
|
|