|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod auditores diversorum
magistrorum tenentium diversas opiniones, excusentur a peccato erroris
si opiniones magistrorum suorum sequantur.
Dicit enim dominus Matth., XXIII, 2: super cathedram Moysi
sederunt Scribae et Pharisaei: omnia quae dicunt vobis, servate et
facite. Multo ergo magis servanda sunt illa quae traduntur a
doctoribus sacrae Scripturae; ergo non peccant qui eorum opiniones
sequuntur.
Sed contra, est quod dicitur Matth., XV, 14: si caecus
ducatum caeco praestet, ambo in foveam cadunt. Sed quicumque errat,
caecus est, in quantum errat. Ergo quicumque sequitur opinionem
errantis magistri, in foveam peccati cadit.
Respondeo. Dicendum, quod diversae opiniones doctorum sacrae
Scripturae, si quidem non pertineant ad fidem et bonos mores, absque
periculo auditores utramque opinionem sequi possunt: tunc enim habet
locum quod apostolus dicit ad Rom., XIV, 5: unusquisque in suo
sensu abundet. In his vero quae pertinent ad fidem et bonos mores,
nullus excusatur, si sequatur erroneam opinionem alicuius magistri: in
talibus enim ignorantia non excusat; alioquin immunes a peccato
fuissent qui secuti sunt opiniones Arii, Nestorii, et aliorum
haeresiarcharum. Nec potest excusationem habere propter simplicitatem
auditorum, si in talibus erroneam opinionem sequatur. In rebus enim
dubiis non est de facili praestandus assensus; quinimmo, ut
Augustinus dicit in Lib. III de doctrina Christiana, consulere
debet quis regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et
Ecclesiae auctoritate percipit. Qui ergo assentit opinioni alicuius
magistri contra manifestum Scripturae testimonium, sive contra id quod
publice tenetur secundum Ecclesiae auctoritatem, non potest ab erroris
vitio excusari.
Ad illud ergo in contrarium obiicitur, dicendum, quod ideo
praemisit: super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, ut
quod postea subdit: omnia quae dixerint vobis servate et facite, de
illis intelligatur quae ad cathedram pertinent, ad quam non pertinent
ea quae sunt contra fidem vel bonos mores.
|
|