|
Ad primum sic proceditur: videtur quod non liceat iuvenes inducere ad
religionem voto vel iuramento.
1. Illicitum enim est contra Ecclesiae prohibitionem agere. Sed
Innocentius IV prohibuit, in quibusdam litteris ad religiosos
directis, huiusmodi voti susceptionem. Ergo peccant qui voto vel
iuramento aliquos ad religionem obligare praesumunt.
2. Praeterea, extra, de regularibus et transeuntibus ad
religionem, cap. I, dicitur: nullus tondeatur nisi legitima aetate
et spontanea voluntate. Sed quando adolescentes obligati voto vel
iuramento ad religionem suscipiuntur, tonsurantur non in legitima
aetate neque propria voluntate, sed necessitate obligationis voti vel
iuramenti. Ergo hoc videtur esse illicitum.
3. Praeterea, magis est necessarium ut aliqui adducantur ad fidem
Christianam quam ad aliquam religionem. Sed ad fidem Christianam non
sunt aliqui inducendi necessitate, sed voluntate: dicitur enim 45
dist., cap. de Iudaeis, quod non vi, sed libera animi voluntate et
facultate ut convertantur suadendi sunt. Ergo multo minus imponenda
est necessitas voti vel iuramenti ut aliqui ad religionem adducantur.
4. Item, hoc esse videtur contra honestatem religionis.
Adolescentum enim sicut facilis est ingressus ad religionem, ita etiam
facilis est egressus. Sed ex hoc religio dehonestari videtur, quod de
facili recipiat eos qui de facili exeunt. Ergo inconveniens videtur
adolescentes ad religionem recipere.
5. Praeterea, non sunt facienda bona ut veniant mala. Sed ex isto
bono quod iuvenes inducuntur ad religionem, sequuntur multa mala quia
apostatant, et illegitimas nuptias contrahunt, et multa alia illicita
committunt. Ergo non sunt ad religionem advocandi.
6. Praeterea, Matth., XXIII, 15, dicit dominus: vae
vobis, Scribae et Pharisaei (...) qui circuitis mare et aridam,
ut faciatis unum proselytum; et cum fuerit factus, facitis eum filium
Gehennae duplo quam vos; quod proposito videtur competere.
Efficiuntur enim sic intrantes filii Gehennae dupliciter: primo
quidem, quia male intrant, scilicet contra prohibitionem Ecclesiae,
secundo, quia etiam male exeunt, apostatando. Ergo qui eos
inducunt, vae divinae maledictionis incurrunt.
7. Item, hoc videtur esse contra necessitatem probationis. Dicitur
enim I Ioan., IV, 1: nolite omni spiritui credere; sed probate
spiritus, si a Deo sunt. Hoc autem non videtur esse a Deo, ut
tales religionem ingrediantur, cum frequenter exeant post ingressum;
dicitur enim Act., V, 38-39: si est ex hominibus consilium
hoc et opus, dissolvetur; si vero ex Deo est consilium, non
poteritis dissolvere. Ergo videtur quod contra Deum faciant qui eos
inducunt.
1. Sed contra. Quicumque potest se obligare Diabolo, potest etiam
se obligare Deo. Sed pueri possunt se obligare Diabolo peccando, ut
dicitur extra, de delictis puerorum, capit. pueris. Ergo etiam
possunt se obligare voto vel iuramento ad serviendum Deo in religione.
2. Praeterea XX, quaest. 1, dicitur, quod firma erit
virginitatis professio, ex quo adulta iam aetas esse inceperit, et
quae solet apta nuptiis deputari. Ergo possunt etiam in tali aetate
aliqui obligari ad religionem voto vel iuramento.
Respondeo. Dicendum, quod humani actus propter diversos casus
uniforme iudicium habere non possunt: nec tamen, si contingit aliquid
in aliquo casu esse malum, propter hoc iudicandum est esse simpliciter
illicitum. Posset ergo contingere aliquis casus in quo aliquem
adolescentem ad religionem obligare, vel etiam recipere, illicitum
esset; puta si constaret vel probabiliter crederetur de eius
inconstantia, vel si quid aliud esset huiusmodi, quae diligenter
considerantur in religionibus bene institutis. Dicere autem, quod
malum est recipere adolescentes ad religionem, est diabolicum: quia
super illud Exod., V: quare Moyses et Aaron sollicitatis populum
ab operibus suis? Dicit Glossa Origenis: hodie quoque si Moyses et
Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo, animam sollicitet ad
servitium Dei, exire de saeculo, renuntiare omnibus quae possidet,
attendere legi et verbo Dei; continuo audies unanimes et amicos
Pharaonis dicentes: videte quomodo seducuntur homines, et
pervertuntur adolescentes. Et postea: haec erant tunc verba
Pharaonis, et nunc amici eius loquuntur. Est etiam contra Christi
praeceptum; dicitur enim Matthaei XIX, quod oblati sunt ei
parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant
eos. Iesus autem ait eis: sinite parvulos, et nolite prohibere eos
venire ad me. Quod exponens Origenes super Matthaeum dicit:
discipuli Iesu priusquam discant rationem iustitiae, reprehendunt eos
qui pueros et infantes offerunt Christo. Dominus autem exhortatur
discipulos suos condescendere utilitatibus puerorum. Hoc ergo
attendere debemus, ne per aestimationem sapientiae excellentioris
contemnamus, quasi magni, pusillos Ecclesiae, prohibentes pueros
venire ad Iesum. Si tamen pueri in tantum essent ut nondum usum
rationis haberent, illicitum esset eos ad religionem attrahere absque
consensu parentum. Non quin etiam infra annos pubertatis pueri in
religione recipi non possint de consensu parentum: quia, ut dicitur
X, qu. 1, cap. addidisti, et monachi et quicumque etiam pueri in
infantiae annis a parentibus monasterio tradi possunt: sed hoc ideo
dictum est, quia pueri quousque ad annos discretionis pervenerint,
sunt secundum ius naturale in potestate parentum: unde sicut invitis
parentibus non sunt infidelium filii ad Baptismum rapiendi, ita etiam
non sunt religioni applicandi. Iam vero postquam usum rationis
habuerint, per liberum arbitrium habent sui ipsius potestatem in his
quae spectant ad salutem animae; unde invitis parentibus possunt et ad
Baptismum et ad religionem induci. De voluntate autem parentum etiam
in infantia ad Baptismum recipiuntur ex ordinatione apostolorum, ut
Dionysius dicit ult. cap. Caelest. Hier., ut in rebus divinis
pueri nutriantur, et non habeant aliam vitam nisi divinam
contemplationem. Et eadem ratione in infantiae annis monasteriis pueri
a parentibus offeruntur, ut dictum est. Sed quia in quaestione
additur de obligatione iuramenti et voti; ne hoc remaneat indiscussum,
considerari debet, quod secundum diversam conditionem iuvenum est in
talibus procedendum. Si enim essent adeo firmi, quod non timerentur a
religionis proposito resilire, non esset necessarium eos iuramento vel
voto obligare: et similiter si essent adeo mobiles, quod nec etiam
crederentur iuramento vel voto posse firmari. Sed ut plurimum
contingit, quod simplex propositum de facili mutant, obligationem
autem voti vel iuramenti omnino observant; unde cum voto vel iuramento
ad frugem melioris vitae obligantur, magnum beneficium eis praestatur.
Unde Augustinus dicit in epistola ad Armentar. et Paulinam: non te
vovisse paeniteat: immo gaude iam tibi non licere quod cum tuo
detrimento licuisset. Felix est necessitas quae in meliora compellit.
Ad primum ergo dicendum, quod Innocentius in quibusdam litteris ad
religiosos directis, quae incipiunt, non solum in favorem, sic
dicit: vobis de fratrum nostrorum consilio, in virtute obedientiae sub
poena excommunicationis auctoritate praesentium districtius inhibemus ne
ante annum probationis elapsum, qui est maxime in subsidium
fragilitatis humanae regulariter institutus, quemquam ad professionem
vestri ordinis, seu ad renuntiationem saeculi faciendam, recipere
praesumatis. Quod autem ad probationem non recipiantur iuvenes, vel
quod voto vel iuramento non obligentur ad intrandum, sine praeiudicio
temporis probationis, nunquam invenitur prohibitum.
Ad secundum dicendum, quod legitima aetas iudicatur tempore
pubertatis, ut patet per capitulum inductum: tunc enim maxime incipit
homo liberum usum rationis habere de his quae pertinent ad suam
salutem. Est autem sciendum, quod est duplex necessitas: una quae
excludit voluntatem, scilicet necessitas coactionis; et alia quae ex
voluntaria obligatione causatur, et voluntatem non excludit: et
huiusmodi est obligatio iuramenti vel voti. Unde per coactionem non
sunt trahendi homines vel ad fidem vel ad religionem; sed voto vel
iuramento ad hoc eos obligare, nihil prohibet. Et de hac necessitate
Augustinus dicit: felix necessitas quae in meliora compellit.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod in rebus voluntariis, sicut et in
naturalibus non est iudicandum facile quod contingit in paucioribus,
sed quod contingit ut in pluribus. Quod autem intrantes religionem,
exeant, hoc contingit ut in paucioribus: multo enim plures de
intrantibus remanent, ut experimento probatur, quam exeant.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur: non sunt facienda bona, ut
veniant mala; si ly ut teneatur causaliter, est omnino verum:
peccaret enim, si quis ea intentione aliquem ad intrandum religionem
induceret, ut postmodum apostataret. Si vero ly ut tenetur
consecutive, sic ab omnibus bonis esset abstinendum; quia vix sunt
aliqua humana bona ex quibus occasionaliter non possint sequi aliqua
mala. Unde dicitur Eccle., XI, 4: qui observat ventum, non
seminat: et qui considerat nubes, nunquam metet. Tunc autem solum
aliquod bonum esset praetermittendum propter consequens malum, quando
malum consequens esset multo maius quam bonum et ut frequentius
accideret. Dominus autem non praetermisit eligere duodecim
discipulos, ex quibus unus erat futurus Diabolus, ut dicitur
Ioan., VI: nec apostoli praetermiserunt eligere septem diaconos
propter unum Nicolaum, qui ex eis periit. Multo ergo minus religiosi
debent praetermittere multorum salutem propter paucos qui apostatare
inveniuntur.
Ad sextum dicendum, quod illi qui obligati iuramento vel voto
religionem intrant, non faciunt contra prohibitionem Ecclesiae, ut
ostensum est; unde ex hoc quod intrant, non efficiuntur filii
Gehennae, sed filii vitae aeternae, quam dominus promittit Matth.,
XIX, v. 29, relinquentibus temporalia propter ipsum: sed ex hoc
quod exeunt post professionem, efficiuntur Gehennae filii. Sed hoc
non praeiudicat recipientibus eos, nisi eorum malis exemplis sint
perversi; unde signanter dominus dicit: facitis eum filium Gehennae
duplo quam vos: quia, ut Chrysostomus dicit, malorum magistrorum
provocatus exemplo fiebat peior magistris.
Ad septimum dicendum, quod ratio illa sapit Manichaeorum haeresim,
qui hanc rationem ad duas erroneas conclusiones adducunt. Primo quidem
ad hoc quod omnia corpora corruptibilia non sunt a Deo. Si enim,
inquiunt, a Deo essent, non dissolverentur. Secundo ad hoc quod
caritas semel habita, nunquam amittatur; ita quod qui peccat
mortaliter, nunquam gratiam habuit. Si enim, inquiunt, gratiam
habuisset, hoc fuisset opus Dei, et ita dissolutum non fuisset; quod
etiam haec ratio intendit, ut scilicet si aliquis non perseverat in
religione, quod propositum de intrando religionem a Deo non fuerit.
Est ergo sciendum, quod verba illa non dicuntur ad ostendendum quod
illa quae sunt a Deo, in perpetuum maneant, et corrumpi non possint;
sed ad ostendendum infallibilitatem divinae providentiae; non enim
potest esse ut Dei providentia fallatur; unde signanter non dicit opus
Dei esse indissolubile, sed consilium. Secundum ergo divinam
providentiam quibusdam datur donum gratiae ad praesentem iustitiam, et
tamen non datur eis donum perseverantiae; quibusdam autem datur etiam
donum perseverantiae, ut patet per Augustinum in libro de dono
perseverantiae.
|
|