|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod illi qui obligati sunt voto
vel iuramento ad intrandum religionem, non teneantur intrare.
1. Omnis enim Christi actio, nostra est instructio. Sed dominus
non imponebat hominibus necessitatem, sed hoc relinquebatur eorum
liberae voluntati; unde dicebat cuidam, ut habetur Matth., XIX,
17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata; et iterum v. 21: si
vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da
pauperibus; et apostolus, I ad Cor., VII, 25: de virginibus
autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do ergo videtur quod
non ex necessitate teneantur aliqui religionem intrare propter
iuramentum vel votum.
2. Praeterea, nullus potest iuramento vel voto obligari ad aliquid
in quo detrimentum perfectionis patiatur. Sed per hoc quod aliqui
religionem intrant, detrimentum perfectionis patiuntur; impediuntur
enim propter religionis observantiam a visitatione infirmorum, et
collectione Ecclesiarum, et aliis operibus pietatis, in qua summa
Christianae religionis consistit, ut Ambrosius dicit super illud I
ad Tim., IV, 8: pietas (...) ad omnia utilis est. Ergo
illi qui iuraverunt vel voverunt religionem intrare, non tenentur.
3. Praeterea, prosper dicit in II de vita contemplativa: sic
abstinere vel ieiunare debemus, ut non nos ieiunandi vel abstinendi
necessitati subdamus. Sed illi qui sunt in religione, ex necessitate
ipsius voti vel obedientiae abstinent vel ieiunant. Ergo minus
merentur; non ergo ad religionis statum potest aliquis iuramento vel
voto obligari.
4. Praeterea, virtus est circa difficile et bonum. Sed difficilius
est bene vivere in saeculo quam in religione. Ergo magis est
virtuosum; non ergo ad statum religionis aliquis iuramento aut voto
obligari potest.
5. Praeterea, communis utilitas praeferenda est bono privato. Sed
per hoc quod aliqui religionem intrant, derogatur communi utilitati:
si enim omnes religionem intrarent, non essent qui plebium curam
agerent; et ita populus sine rectoribus remaneret. Ergo melius
faciunt si non intrant religionem, quam si intrarent.
1. Sed contra. Est quod dicitur in Psalmo LXXV, 12:
vovete, et reddite domino Deo vestro; ubi dicit Glossa: quod vovere
voluntati consulitur; sed post voti promissionem reddita necessario
exigitur. Item Eccle., V, 3, dicitur: si quid vovisti Deo,
ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio.
2. Praeterea, Augustinus dicit in epistola ad Armentarium et
Paulinam: quia iam vovisti, iam te obstrinxisti; aliud tibi facere
non licet; priusquam esses voti reus, liberum fuit quod esses
inferior: quamvis non sit gratulanda libertas qua fit ut non debeatur
quod cum lucro redditur.
Respondeo. Dicendum, quod dicere quod illi qui voto vel iuramento
sunt obligati ad intrandum religionem, non teneantur intrare, est
manifeste haereticum. Quicumque enim dicit non esse peccatum id quod
est contra praeceptum Dei, haereticus iudicatur: sicut haereticus
iudicaretur quicumque diceret quod fornicatio simpliciter non sit
peccatum mortale; est enim contra hoc praeceptum: non moechaberis, ut
sancti exponunt. Sunt autem excellentiora praecepta primae tabulae,
quae ordinantur ad dilectionem Dei, quam praecepta secundae tabulae,
quae ordinantur ad dilectionem proximi; unde quicumque dicit quod sine
peccato praeteriri possit aliquid pertinens ad praecepta primae
tabulae, est manifeste haereticus. Cum autem impletio voti pertineat
ad latriam, manifestum est quod quicumque dicit votum non esse
implendum, loquitur contra primum praeceptum primae tabulae, quod est
de cultu latriae soli Deo exhibendo. Qui vero dicit, iuramentum non
esse implendum, loquitur contra secundum praeceptum primae tabulae,
quod est, non assumes nomen Dei tui in vanum. Unde manifeste est
haereticus quicumque hoc dicit, nisi forte dicat quod intrare
religionem sit illicitum; iuramenta enim vel vota facta de rebus
illicitis non sunt obligatoria, secundum illud Isidori: in malis
promissis rescinde fidem. Sed hoc iterum est haereticum dicere, quod
non sit licitum intrare religionem; est enim expresse contra Christi
consilia. Unde quicumque dicit, quod ille qui est obligatus voto vel
iuramento ad intrandum religionem, potest absque peccato in saeculo
remanere, est manifeste haereticus, si tamen in hoc pertinaciter
perseveret.
Ad primum ergo dicendum, quod necessitas voti vel iuramenti non
excludit voluntatem, ut supra dictum est. Sicut enim aliquis ex lege
communi obligatur ad observanda Dei praecepta, quae tamen voluntarie
servat, unde et dominus dicit: si vis ad vitam ingredi, serva
mandata; sic ille qui emisit iuramentum vel votum, obligatur ex quadam
privata obligatione; et tamen voluntarie implet iuramentum vel votum,
ita tamen quod ante iuramentum et votum licitum est ei facere vel non
facere; unde et dominus dicit: si vis perfectus esse; et Paulus de
virginitate consilium dat: sed post iuramentum vel votum, illicitum
est non implere.
Ad secundum dicendum, quod illa ratio continet haeresim damnatam;
scilicet quod melius sit in saeculo remanere et operibus pietatis
vacare, quam religionem intrare. Continetur enim inter errores
Vigilantii, contra quem Hieronymus scribens dicit: iste venena
perfidiae Catholicae fidei sociare conatur, impugnare virginitatem,
odisse pudicitiam, in convivio saecularium contra sanctorum ieiunia
declamare; et postmodum contra singulos articulos a Vigilantio
propositos disputans, venit ad istum articulum, dicens: quod autem
asserit, eos melius facere qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus
possessionum pauperibus dividunt, quam illos qui possessionibus
venumdatis, semel omnia largiuntur; non a me ei sed a Deo
respondebitur: si vis esse perfectus, vade, et vende omnia quae
habes, et da pauperibus, et veni, sequere me. Iste quem tu laudas,
secundus aut tertius gradus est, quem et nos recipimus, dummodo
sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. Et ideo in Lib. de
Ecclesiae dogmatibus, cum aliis erroribus iste damnatur, cum
dicitur: bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare;
melius est pro intentione sequendi Deum in simul donare, et absolutum
sollicitudine egere cum Christo. Nec solus status religionis
praefertur eleemosynis quas quis facit in saeculo, sed etiam
virginitati in saeculo observatae; dicit enim Augustinus in Lib. de
virginitate: nemo, quantum puto, ausus fuit virginitatem praeferre
monasterio.
Ad tertium dicendum, quod idem opus factum ex voto, laudabilius est
et magis meritorium, quam si fiat sine voto. Quod ex hoc patet, quia
omnis actus de se tanto est magis laudabilis et meritorius, quanto ex
digniori virtute procedit: sicut opus iustitiae, si fiat ex caritate,
laudabilius erit. Manifestum est autem, quod cum aliquis ieiunat
absque voto, facit actum virtutis, qui est abstinentia; cum autem
ieiunat implens votum, actum abstinentiae facit ex latria; quae, cum
ordinet nos ad Deum, est nobilior virtus quam abstinentia, vel
quaecumque alia virtus quae ordinat nos circa bona creata; propter quod
Augustinus dicit in Lib. de virginitate, quod nec virginitas, quia
virginitas est, honoratur; sed quia est Deo dicata; quam vovet et
servat continentia pietatis. Quod ergo prosper dicit: sic abstinere
debemus ut non nos ieiunandi vel abstinendi necessitati subdamus;
intelligendum est de necessitate coactionis, quae voluntatem excludit;
unde subdit: ne tam non devoti, sed inviti, rem voluntariam
faciamus. Necessitas autem voti et iuramenti non excludit voluntatem,
ut dictum est. Dicendum autem est ulterius, quod si illi qui ieiunat
ex voto, non placet secundum se ieiunium, placet tamen sibi impletio
voti, magis meretur, ceteris paribus, quam ille ieiunans cui placet
secundum se ieiunium; quia magis est meritorium delectari in actu
latriae quam in actu abstinentiae.
Ad quartum dicendum, quod duplex est difficultas. Una quae est ex
arduitate operis, sicut virginitatem servare, et huiusmodi; et talis
difficultas facit ad augmentum virtutis. Alia difficultas est ex
impedimentis et periculis imminentibus; et talis difficultas non facit
ad augmentum virtutis, sed ad diminutionem ipsius. Non enim videtur
esse prudens nec multum amare bonum virtutis qui pericula non cavet; et
talis difficultas ad bene vivendum imminet in saeculo remanentibus.
Ad quintum dicendum, quod illa fuit ratio Vigilantii haeretici, ut
patet per Hieronymum, qui dicit in Lib. contra Vigilantium: non
sunt a studio suo monachi deterrendi, quamvis a te linguae vipereae
morsus saevissimos patiantur, quibus argumentaris, et dicis: si omnes
se clauserint, et fuerint in solitudine, quis celebrabit Ecclesias?
Quis saeculares homines lucrifaciet? Quis peccantes ad virtutes
poterit exhortari? Hoc enim modo si omnes tecum fatui sint, sapiens
esse quis poterit? Et virginitas non erit approbanda. Si enim omnes
virgines fuerint, nuptiae non erunt, et interibit humanum genus.
Rara est virtus, nec a pluribus appetitur. Stultus est ergo
huiusmodi timor; cum religionis bonum sit tam difficile et arduum, ut
pauci religionem intrent in comparatione multitudinis in saeculo
remanentis; sicut si quis timeret haurire aquam, ne flumen deficeret.
|
|