|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod illi qui sunt in saeculo
peccatores, non sint ad religionem attrahendi.
Oportet enim prius exercitari in operibus praeceptorum quam intrare ad
impletionem consiliorum, ut de minori perveniatur ad maius. Sed illi
qui sunt peccatores in saeculo, non sunt exercitati in operibus
praeceptorum. Ergo non sunt attrahendi vel recipiendi in religionem,
in qua oportet servari consilia.
Sed contra, est quod dominus Matthaeum publicanum ad statum
perfectionis vocavit, ut habetur Matth., IX. Omnis autem
Christi actio, nostra est instructio. Ergo etiam et nos debemus
peccatores qui sunt in saeculo, ad religionem advocare et suscipere.
Respondeo. Dicendum, quod maxime utile est peccatoribus ut ad
religionem transeant. Peccatoribus enim duo sunt necessaria ad
salutem: primo quidem ut de peccatis praeteritis poenitentiam agant;
secundo ut de cetero a peccatis abstineant. Ad utrumque autem horum
maxime operatur religio. Primo enim status religionis est status
perfectae poenitentiae, et nulla satisfactio adaequari potest
poenitentiae religiosorum, qui et se et sua totaliter Deo dant; unde
pro nullo peccato imponi potest homini pro poenitentia ut religionem
introeat; et in commutationem satisfactionis quantumcumque gravis,
consulitur tantum religionis ingressus, ut patet XXXIII, qu.
2, c. admonere, ubi Stephanus Papa quemdam qui uxorem
interfecerat, inducit ut ingrediatur monasterium, et humiliatus sub
manu abbatis cuncta observet quae sibi fuerint imperata, alioquin
iniungit ei gravissimam poenitentiam, si eligit in saeculo remanere.
Similiter etiam ad vitanda peccata plurimum valet religionis status.
Difficile enim est quod in saeculo commorantes a rebus mundi non
alliciantur; propter quod Matth., XIX, secundum expositionem
Chrysostomi, dominus hoc dicit esse impossibile, quod dives, qui
scilicet divitiis inhaeret per amorem, intret in regnum caelorum; sed
quod dives qui habet divitias, intret, est valde difficile. Unde et
Eccli., XXXI, 8, dicitur: beatus dives qui inventus est sine
macula. Et huiusmodi difficultatem subdit, dicens: quis est hic, et
laudabimus eum? Propter quod, ut Gregorius dicit, sancti viri, ut
ab illicitis abstineant, etiam licita praetermittunt. Unde manifestum
est quod non peccant, sed laudandi sunt, qui peccatores ad religionem
trahunt. Nam et dominus de seipso dicit: non veni vocare iustos, sed
peccatores, ad poenitentiam.
Ad illud ergo quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod illa ratio
procedit et contra rationem doctrinae evangelicae et contra rationem
philosophiae. Contra doctrinam quidem evangelicam, quia consilia
evangelica ad hoc dantur ut per ea homo facilius salutem consequatur;
unde status saecularium periculosior esse dicitur quam religionis
status. Stultum est autem dicere, quod alicui qui debilior est,
propter peccata quae commisit, non sit ad securiorem vitam fugiendum.
Est etiam contra doctrinam philosophicam, quae docet, illos qui sunt
ad vitia proni, in contrarium debere reflecti; sicut faciunt illi qui
tortuosa lignorum dirigunt.
|
|