|
Circa quartum sic proceditur: videtur quod aliquis absque peccato
possit aliquem iuramento astringere ad hoc quod religionem non intret.
Quod enim licitum est fieri, licitum est iurare. Sed licitum est
alicui saeculari quod nunquam religionem intret. Ergo licite potest
hoc iurare. Qui ergo tali iuramento aliquem astringit, non peccat,
quia non facit eum iurare aliquid illicitum.
Sed contra, propositum intrandi religionem a spiritu sancto est, ut
habetur XIX, qu. 1, cap. duae. Sed resistere instinctui
spiritus sancti est grave peccatum, de quo Stephanus reprehendit
Iudaeos, Act., VII, 51, dicens: vos semper spiritui sancto
resistitis. Ergo ille qui aliquem iuramento astringit ad non intrandum
religionem, graviter peccat.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut supra dictum est, in actibus
humanis non est aliquid simpliciter iudicandum illicitum propter id quod
accidit in aliquo particulari casu, sed propter id quod est ut in
pluribus; sicut etiam in rebus naturalibus consideratur quod in
pluribus est. Contingit autem in aliquo casu, quod absque peccato
aliquis potest astringere aliquem iuramento ad hoc quod religionem non
intret; puta si esset matrimonio ligatus, et vellet absque consensu
uxoris religionem intrare, vel in casibus similibus. Simpliciter
autem loquendo, inducere aliquem ad iurandum quod religionem non
intret, grave est peccatum. Si enim aliquis vellet religionem
intrare, et immineret opportunitas temporis, et omnes circumstantiae
convenirent, graviter peccaret qui eum ab ingressu religionis
prohiberet; unde dominus, Matth., XXIII, 13, comminatur
Pharisaeis, qui nec ipsi intrabant in regnum caelorum, nec alios
intrare sinebant. Cum autem aliquis facit aliquem iurare quod
religionem non intrabit, impedit eum, quantum in se est, ab ingressu
religionis secundum quodcumque tempus et secundum quamcumque
circumstantiam opportunam, quia in universali includuntur omnia
particularia. Unde manifestum est quod graviter peccat.
Ad illud vero quod obiicitur in contrarium, dicendum, quod quamvis
licitum sit ab aliquo bono opere abstinere, tamen illicitum est vel
sibi vel alii impedimentum opponere, quominus in illud bonum opus
procedere possit: sicut licitum est non dare eleemosynam huic pauperi;
illicitum tamen est se vel alium iuramento adstringere ad hoc quod
alicui eleemosyna non detur. Cuius ratio est, quia praetermittere
actum virtutis potest aliquis absque peccato, eo quod praecepta
affirmativa, quae sunt de actibus virtutum, non obligant ad semper;
sed impedimentum boni operis directe virtuti contrariatur; et ideo
cadit sub prohibitione praecepti negativi, quod obligat ad semper.
Unde omnia talia iuramenta sunt illicita, nec sunt observanda; et
illi qui iurant, iurando periuri fiunt; quia iuramentum hominem
obligare non potest contra caritatem Dei et proximi. Unde quamvis
licitum sit alicui religionem non intrare, illicitum tamen est
impedimentum iuramenti apponere sibi vel aliis: est enim contra
perfectionem vitae, et contra consilium Christi.
|
|