|
Ad primum sic proceditur: videtur quod Deus possit facere quod
materia sit sine forma.
Sicut enim materia secundum suum esse dependet a forma, ita accidens a
subiecto. Sed Deus potest facere quod accidens sit sine subiecto, ut
patet in sacramento altaris. Ergo potest facere quod materia sit sine
forma.
Sed contra. Deus non potest facere contradictoria esse simul. Sed
materiam esse sine forma implicat contradictionem, eo quod esse
materiae importat actum, qui est forma. Non ergo Deus potest facere
quod materia sit sine forma.
Respondeo. Dicendum, quod uniuscuiusque rei virtus activa est
aestimanda secundum modum essentiae, eo quod unumquodque agit in
quantum est ens actu. Unde si in aliquo inveniatur forma aliqua vel
natura non limitata seu contracta, erit virtus eius se extendens ad
omnes actus vel effectus convenientes illi naturae; puta, si
intelligeretur esse calor per se subsistens, vel in aliquo subiecto
quod reciperet ipsum secundum totum eius posse, sequeretur quod haberet
virtutem ad producendum omnes actus et effectus caloris. Si vero
aliquod subiectum non reciperet calorem secundum eius totum posse, sed
cum aliqua contractione et limitatione, non haberet virtutem activam
respectu omnium actuum vel effectuum caloris. Cum autem Deus sit
ipsum esse subsistens, manifestum est quod natura essendi convenit Deo
infinite absque omni limitatione et contractione; unde eius virtus
activa se extendit infinite ad totum ens, et ad omne id quod potest
habere rationem entis. Illud ergo solum poterit excludi a divina
potentia quod repugnat rationi entis; et hoc non propter defectum
divinae potentiae, sed quia ipsum non potest esse ens, unde non potest
fieri. Repugnat autem rationi entis non ens simul et secundum idem
existens: unde quod aliquid simul sit et non sit, a Deo fieri non
potest, nec aliquid contradictionem includens. Et de huiusmodi est
materiam esse in actu sine forma. Omne enim quod est actu: vel est
ipse actus, vel est potentia participans actum. Esse autem actu
repugnat rationi materiae, quae secundum propriam rationem est ens in
potentia. Relinquitur ergo quod non possit esse in actu nisi in
quantum participat actum. Actus autem participatus a materia nihil est
aliud quam forma; unde idem est dictu, materiam esse in actu, et
materiam habere formam. Dicere ergo quod materia sit in actu sine
forma, est dicere contradictoria esse simul; unde a Deo fieri non
potest.
Ad illud ergo quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod accidens
secundum suum esse dependet a subiecto sicut a causa sustentante ipsum.
Et quia Deus potest producere omnes actus secundarum causarum absque
ipsis causis secundis, potest conservare in esse accidens sine
subiecto. Sed materia secundum suum esse actuale dependet a forma in
quantum forma est ipse actus eius; unde non est simile.
|
|