|
Circa primum sic proceditur: videtur quod religiosi qui nihil habent
in proprio vel communi, non possunt eleemosynam facere quae eis
proficiat.
Non enim proficit eleemosyna facienti, nisi debito modo fiat. Sed
tales religiosi non possunt eleemosynam debito modo facere; debet enim
eleemosyna de proprio fieri, secundum illud Tobiae, IV, 9: si
multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem modicum, idipsum
libenter impertiri stude. Ergo tales religiosi qui nihil suum habent
nec in proprio nec in communi, non possunt eleemosynam facere quae eis
proficiat; sed si quam eleemosynam de eleemosynis sibi factis faciunt,
eis proficit a quibus eleemosynam perceperunt.
Sed contra, inter alia opera, eleemosynarum largitio plurimum
invenitur esse fructuosa: dicitur enim Dan. IV, 24: peccata tua
eleemosynis redime. Si ergo religiosi eleemosynas facere non possunt
quae eis proficiant, videntur esse peioris conditionis quam alii etiam
in spiritualibus bonis.
Respondeo. Dicendum, quod religiosi quamvis proprium habere non
possint, possunt tamen aliquarum rerum dispensationem habere; sive de
fructibus possessionum communium sive etiam de eleemosynis
particulariter eis collatis: nec refert, quantum ad propositum
pertinet, utrum huiusmodi dispensationem habeant auctoritate sui
ordinis vel auctoritate alicuius superioris praelati. Hi ergo quibus
dispensatio commissa est, possunt meritorie eleemosynam facere de bonis
quae eorum dispensationi committuntur, secundum quod eis committitur:
et huiusmodi eleemosyna meritoria est et eis qui minime ministerium
exequuntur, et illis quorum ministerio huiusmodi res deputatae
noscuntur. Si vero aliquis religiosus sit cui non sit huiusmodi rerum
dispensatio commissa, ei non licet eleemosynam facere.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|