|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod religiosus, si videat patrem
suum esse in necessitate, etiam absque praelati sui licentia possit
claustrum exire ad subveniendum patri.
Non enim praetermittendum est mandatum Dei propter hominum
traditiones; unde dominus Matth., XV, 6, contra quosdam dicit:
irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Sed ad
subveniendum parentibus homo adstringitur per praeceptum divinum:
honora patrem tuum et matrem tuam; in quo quidem honore intelligitur
necessariorum subventio. Ergo videtur quod non obstantibus religionis
observantiis, quae sunt hominum statuta, debeat aliquis religiosus
exire claustrum ad subveniendum parentibus secundum praeceptum Dei.
Sed contra, spiritualia semper praeferenda sunt carnalibus. Sed
religiosi se obligaverunt ad obsequium spiritualis patris, scilicet
Dei, cui magis tenemur, secundum illud ad Hebr., cap. XII,
9: quanto magis obtemperabimus patri spirituum et vivemus? Non ergo
debent dimittere sui ordinis observantias, ut parentibus carnalibus
ministrent.
Respondeo. Dicendum, quod aliter est dicendum de illo qui nondum
religionem intravit, et aliter de illo qui iam in religione est
professus. Ille enim qui nondum religionem intravit, si videat patrem
suum in magna necessitate, cui per alium subveniri non possit, non
debet religionem intrare, sed tenetur ministrare parentibus, maxime si
absque periculo peccati possit in saeculo remanere. Si vero per alium
possit eius parentibus ministrari; potest, si vult, religionem
intrare. Unde Chrysostomus exponens illud Matth., VIII,
22: dimitte mortuos sepelire mortuos suos, dicit quod malum est
abducere hominem a spiritualibus, et maxime cum fuerint qui ministerium
parentum compleant. Erant enim alii qui complere possent illius
funeris sepulturam. Postquam vero aliquis est iam in religione
professus, est mortuus mundo; unde per spiritualem mortem deobligatur
a cura impendenda parentibus, sicut etiam deobligaretur per mortem
corporalem; et ideo non peccat, nec contra praeceptum Dei agit, si
in claustro remaneat sub praecepto praelati sui, parentum ministratione
praetermissa. Est enim factus impotens ad reddendum debitum
ministerium absque propria culpa. Debet tamen, quantum potest, salva
ordinis obedientia, satagere ut per se vel per alium suis parentibus
subveniatur, si in necessitate fuerint constituti.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod religiosus
tenetur ad implendum id quod ad religionem pertinet, non solum ex
traditione humana, sed etiam ex praecepto divino. Obligatur enim ex
voto emisso ad obedientiam praelatis suis: impletio autem voti cadit
sub praecepto divino.
|
|