|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod presbyteri parochiales et
archidiaconi sint maioris perfectionis quam religiosi.
1. Dicit enim Chrysostomus in suo dialogo: si talem mihi aliquem
adducas monachum, qualis, ut secundum exaggerationem dicam, Elias
fuit: non tamen illi comparandus est qui traditus populis, et multorum
peccata ferre compulsus, immobilis perseveravit et fortis. Et parum
post dicit: si quis mihi proponeret optionem ubi mallem placere, in
officio sacerdotali, an in solitudine monachorum, sine comparatione
eligerem illud quod prius dixi: nec cessabam laudans, et beatos
pronuntians eos qui officium Ecclesiae bene administrare potuissent:
et quod laudabam tanto studio et beatum pronuntiabam, non utique
defugerem, si idoneum me ad huiusmodi gubernationem viderem. Et in
sequenti cap. postmodum dicit: bene, inquam, admonuisti,
dulcissime. Istorum enim, scilicet saecularium, nec recordari
oportet, cum de sacerdotio fit quaestio. Verum si quis in
conversatione multorum positus, potest imperturbatum illum nitorem
plenae sanctitatis, et continentiae splendorem et alia monachorum bona
incorrupta ei inconcussa servare, omnibus est praeferendus. Ex quibus
omnibus videtur quod presbyteri parochiales et archidiaconi, si bene in
ministerio Ecclesiae vivant, sint omnibus, etiam religiosis,
praeferendi.
2. Praeterea, Chrysostomus in eodem Lib. dicit: si quis
administrato sacerdotio illius propositi, scilicet monachalis, sudores
conferat, tantum eos distare reperiet, quantum inter privatum distat
et regem. Sed multo maius est bene exercere regis officium quam
cuiuscumque personae privatae. Ergo multo maius est quod sacerdos
parochialis vel archidiaconus bene se habeat in suo officio quam
religiosus in suo.
3. Praeterea, episcopi sunt in statu perfectiori quam religiosi;
alioquin non liceret de religione ad episcopatum transire. Sed
presbyteri parochiales et archidiaconi similiores sunt episcopis quam
religiosi: quia, sicut episcopus habet curam animarum in suo
episcopatu, ita presbyteri in sua parochia, et archidiaconus in suo
archidiaconatu. Ergo archidiaconi et plebani sunt magis in statu
perfectionis quam religiosi.
4. Praeterea, bonum publicum praeferendum est bono privato, et vita
activa est magis fructuosa quam contemplativa; nullumque sacrificium
est Deo acceptius quam zelus animarum. Sed archidiaconi et plebani
intendunt utilitati communi multitudinis, zelo salutis animarum in
activa vita fructificantes. Ergo praeferendi sunt religiosis, qui
saluti propriae student in vita contemplativa Deo servientes.
5. Praeterea, cui amplius a Deo commissum est, magis meretur, si
bene administret. Sed sacerdoti vel archidiacono amplius commissum
videtur, quia plus ab eo requiretur in iudicio. Ergo bene
administrando amplius meretur.
Sed contra, est quod dicitur XIX, quaestio, 1, cap. duae: si
quis in Ecclesia sua sub episcopo populum retinet, et saeculariter
vivit, si afflatus spiritu sancto in aliquo monasterio vel regulari
canonia salvare se voluerit; qui enim a lege privata ducitur, nulla
ratio exigit ut publica constringatur. Sed lex privata, quae est lex
spiritus sancti, ut ibidem sumitur, nunquam ducit hominem de statu
magis perfecto ad statum minus perfectum, sed facit hominem ascensiones
in corde suo disponere, ut in Psal. LXXXIII, 6, dicitur.
Ergo status religiosorum est perfectior quam status plebanorum.
Respondeo. Dicendum, quod perfectio spiritualis vitae ex caritate
pensanda est, qua qui caret, spiritualiter nihil est, ut dicitur I
ad Corinth., XIII, 2. Ab eius autem perfectione simpliciter
aliquis dicitur esse perfectus; unde dicitur ad Coloss., III,
14: super omnia (...) caritatem habete, quae est vinculum
perfectionis. Amor autem vim transformativam habet: qua amans in
amatum quodammodo transfertur; unde Dionysius dicit, IV cap. de
divinis nominibus: est autem extasim faciens divinus amor, non sinens
sui ipsorum amantes esse, sed amatorum. Quia ergo totum et perfectum
est idem, ut dicitur in III Physic., ille perfecte caritatem
habet qui totaliter in Deum per amorem transformatur, seipsum et sua
omnino postponens propter Deum; unde Augustinus dicit, XIV de
civitate Dei, quod sicut civitatem Babylonis facit amor sui usque ad
contemptum Dei, ita civitatem Dei facit amor Dei usque ad contemptum
sui; et in Lib. LXXXIII quaest., quod perfectio caritatis
est nulla cupiditas. Gregorius etiam super Ezech., dicit, quod cum
quis aliquid suum Deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est;
cum vero omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit,
omnipotenti Deo vovet, holocaustum est, quod Latina lingua dicitur
totum incensum. Cuiuscumque ergo mens sic est affecta interius, ut
seipsum et omnia sua contemnat propter Deum, secundum illud apostoli
Philipp., III, 7: quae mihi (aliquando) fuerunt lucra
(...) arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucrifaciam; iste
perfectus est, sive sit religiosus, sive saecularis, sive clericus,
sive laicus etiam matrimonio iunctus. Abraham enim matrimonio iunctus
erat et dives, cui dominus dicit, Genes., XVII, 1: ambula
coram me, et esto perfectus; et Eccli., XXXI, 8 dicitur:
beatus dives qui inventus est sine macula, et post aurum non abiit; et
post pauca subditur: qui probatus est in illo, et perfectus inventus
est. Sed advertendum, quod aliud est esse perfectum, et aliud esse
in statu perfectionis. Sunt enim aliqui in statu perfectionis qui
nondum sunt perfecti, sed interdum etiam peccatores: sunt etiam aliqui
perfecti qui in statu perfectionis non sunt. Et quamvis status multa
significet, et rectitudinem, et firmitatem, e si qua sunt alia
huiusmodi; tamen cum dicimus aliquos esse in statu perfectionis,
accipitur pro conditione, secundum quod libertas vel servitus dicitur
status; prout consuevit dici, quod error personae aut conditionis vel
status impedit matrimonium, non autem error fortunae aut qualitatis.
Et hoc modo accipitur status II quaest. 6: si quando in causa
capitali vel causa status interpellatum fuerit, non per exploratores,
id est procuratores, sed per seipsos est agendum. Sic ergo accipiendo
statum, illi proprie in statu perfectionis esse dicuntur qui se
servituti subiiciunt ad opera perfectionis implenda. Manifestum est
autem quod servitus libertati opponitur. Libertas autem faciendi
quodlibet, per votum tollitur; quia voluntatis est vovere,
necessitatis est reddere, ut supra dictum est. Unde qui se ad aliquid
voto obligat, in quantum necessitati se subiicit, quodammodo
constituit se servum, libertate se privans. Si quidem ergo aliquis se
voto obliget ad aliquod particulare opus implendum, constituit se
quodammodo servum, non simpliciter, sed secundum quid, respectu
scilicet illius ad quod se obligavit. Si vero simpliciter per votum
totam vitam suam dedisset Deo, ad implenda ea quae sunt opera
perfectionis propter Deum, simpliciter seipsum servum constituit, et
per hoc ponitur in statu perfectionis; unde et totum se Deo vovendo,
holocaustum offerre dicitur, ut Gregorius dicit. Hoc autem modo
obligant totam vitam suam ad ea quae sunt perfectionis. Episcopi in
sua consecratione professionem quamdam facientes qua obligantur ad curam
gregis suscepti, secundum illud I Timoth., VI, 12: certa
bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es et
confessus bonam confessionem coram multis testibus, vel in
ordinatione, vel in praedicatione, ut Glossa dicit. Religiosi etiam
in sua professione totam vitam suam obligant Deo ad ea quae sunt
perfectionis; unde et utrique servi dicuntur: dicitur enim II ad
Corinth., IV, 5: non enim praedicamus nosmetipsos, sed Iesum
Christum, nos autem servos vestros propter Iesum; quod pertinet ad
episcopos: religiosi etiam, servi vel famuli nominantur, ut dicit
Dionysius, VI cap. Eccl. Hierarch. Et ideo tam religiosi quam
episcopi sunt in statu perfectionis; unde et utrisque in assumptione
huiusmodi status solemnis benedictio adhibetur, ut patet per
Dionysium, IV et VI cap. Eccl. Hierarch. Archidiaconi autem
vel plebani non obligant voto totam vitam suam ad id quod cura gregis
requirit; unde nec in eorum institutione aliqua eis benedictio
adhibetur quae exhibetur monachis propter perfectionem assumptam, ut
dicitur VI cap. Eccl. Hierarch. Et ideo ex hoc quod committitur
eis cura parochiae vel archidiaconatus, constituuntur quidem in aliquo
officio, non autem assumuntur ad statum perfectionis; alioquin essent
apostatae dimittendo parochias, et praebendas sine cura in Ecclesiis
cathedralibus accipiendo. Nullus enim a statu perfectionis discedere
posset nisi mortaliter peccando et apostatando. Et inde est quod
Dionysius in Eccl. Hierar. perfectionem attribuit solis episcopis
quasi perfectioribus, et monachis quasi perfectis; illuminationem vero
attribuit presbyteris tamquam illuminatoribus per sacramentorum
administrationem, et sacro populo tamquam illuminandis; purgationem
vero diaconibus tamquam purgatoribus, et ordini immundorum tamquam
purgandis.
Ad primum ergo dicendum, quod ad omnes illas Chrysostomi auctoritates
breviter responderi posset, quod non loquitur de sacerdote parochiali,
sed de episcopo, qui antonomastice sacerdos dicitur, quasi summus
sacerdos: et hic modus loquendi est plurimum consuetus, ut sacerdotes
episcopi nominentur. Et haec responsio videtur congruere secundum
intentionem operis, in quo Chrysostomus Basilium consolatur de sua
promotione; uterque enim erat in episcopum electus. Ut tamen
particulariter ad singula respondeamus, ad primum dicendum, quod si
quis consideret verborum circumstantiam, nihil ad propositum faciunt:
praemittit enim: si illi qui in secretis habitant, multorum sermonibus
non moventur, digna quidem laude est patientia, non tamen idoneum
argumentum virtutis, cum vero fuerit in mediis fluctibus, et de
tempestate navem liberare potuerit, tunc merito testimonium perfecti
gubernatoris ab omnibus promeretur; et tunc concludit: ita ergo et
nunc mihi si talem aliquem adducas monachum, qualis, ut secundum
exaggerationem dicam, Elias fuit, tamen quamdiu solus est, si non
perturbatur, neque graviter peccat, quippe qui non habet quibus
stimuletur atque exasperetur, non tamen illi comparandus est qui
traditus populis, et multorum peccata ferre compulsus, immobilis
perseverat et fortis; quia sicut in tranquillitate, ita in tempestate
gubernavit semetipsum. Ubi manifestum est quod non comparat statum
statui, sed impeccabilitatem impeccabilitati: quod enim monachus in
claustro habitans non peccet, non est ita evidens argumentum virtutis,
sicut si presbyter vel episcopus vel quicumque rector populi in mediis
perturbationibus abstinet a peccato; sicut non est argumentum tantae
industriae, si gubernator absque periculo naviget in mari tranquillo,
ac si navigaret in mari tempestuoso; et tamen ad industriam nautae
pertinet ut mare tempestuosum devitet. Sic ergo ex praemissis verbis
nihil aliud ostendi potest nisi quod periculosior est status habentis
curam animarum quam monachi; et in maiori periculo innocentem se
servare, maioris virtutis est argumentum; unde maior virtus requiritur
ad hoc quod aliquis conservet se a peccato immunem inter populos quam in
religione; sed maioris virtutis est vitare pericula religionem
intrando, quam pericula non vitare. Quanto enim aliquis magis amat
suam salutem, tanto magis evitat suae salutis pericula. Et per hoc
etiam patet responsio ad secundum. Non enim dicit quod mallet esse in
officio sacerdotali quam in solitudine monachorum: sed quod mallet
placere in hoc quam in illo. Quilibet enim sapiens magis vellet habere
tantam virtutem per quam posset etiam inter pericula securus existere,
quam talem virtutem qua posset extra pericula servari. Sed quia
praesumptuosum est ut aliquis talem virtutem se habere praesumat, per
quam possit etiam inter pericula esse tutus, virtuosius est quod se
extra pericula ponat; unde ipse subdit: quod laudabam tanto studio et
bonum pronuntiabam, scilicet officium administrationis ecclesiasticae,
non utique defugerem, si idoneum ad eius gubernationem me viderem.
Prudenter ergo refugiebat qui tantam virtutem per quam idoneus esset,
non sibi superbe adscribebat. Et similiter responsio patet ad
tertium. Si quis enim in conversatione multorum positus potest
imperturbatum illum nitorem plenae sanctitatis, et continentiae
splendorem, et alia monachorum bona incorrupta et inconcussa servare:
omnibus praeferendus est. Maioris enim virtutis indicium est ut
puritatem perfectam aliquis conservet etiam inter pericula puritatis,
quam si eam extra pericula conservaret; sed tamen parum amare puritatem
suam convincitur qui puritatis pericula non evitat, inter quae
difficillimum est et rarissimum omnimodam puritatem servare; sicut
maxima puritas fuit beatae Agnetis, quae etiam in lupanari posita
virginalem puritatem servavit: et tamen, quia puritatis amatrix erat,
nunquam in lupanari hanc suam virtutem ostendere elegisset; sed quanto
magis puram mentem habebat, tanto minus lupanar propria voluntate
elegisset. Et simile est in omnibus talibus.
Ad secundum dicendum, quod auctoritas illa non pertinet ad
perfectionem vitae, sed ad differentiam dignitatis: sic enim privatus
distat a rege, sicut non habens praelationem ab habente. Hoc autem in
quaestione non vertitur, an sit maior dignitate praelationis quicumque
habens curam animarum religioso curam animarum non habente.
Ad tertium dicendum, quod alia ratio est de episcopis et plebanis.
Nam episcopi principalem populi curam habent, plebani autem et
archidiaconi sunt subministratores et coadiutores eorum, unde dicitur
XVI, quaest. 11: omnibus presbyteris et diaconibus et reliquis
clericis attendendum est ut nihil absque episcopi proprii licentia
agant; non utique Missas sine suo iussu quisquam presbyterorum in sua
parochia agat, non baptizet, nec quidquam absque eius permissu
faciet. Et I Corinth., XII, dicitur in Glossa, quod,
opitulationes sunt, qui maioribus ferunt opem ut Titus apostolo, vel
archidiaconi episcopis; gubernationes vero sunt minorum personarum, ut
sunt presbyteri. Unde, si quis recte consideret, hoc modo in
regimine Ecclesiae comparantur archidiaconi et plebani ad episcopum
sicut in regimine temporali praepositi et ballivi ad regem; et ideo,
sicut rex coronatur et inungitur in regno, non autem praepositi vel
ballivi; ita etiam episcopus in Ecclesia, non autem archidiaconi vel
plebani. Et propter hoc episcopatus est ordo in comparatione ad corpus
mysticum; non autem plebanatus vel archidiaconatus, sed officium
tantum. Episcopis ergo similes sunt archidiaconi et plebani sicut
coadiutores et ministri: sed religiosi sunt episcopis similes in
perpetua obligatione, quae facit statum perfectionis.
Ad quartum dicendum, quod aliqua duo opera vel in bono vel in malo
possunt multipliciter ad invicem comparari. Uno modo secundum suum
genus; sicut dicimus continentiam virginalem praeeminere in bono
continentiae viduali, in malo vero homicidium furto; et hoc modo vita
activa est fructuosior quam contemplativa, sed contemplativa merito
maior est quam activa, ut Gregorius dicit in VII Moral. Zelus
etiam animarum est sacrificium Deo acceptissimum, si tamen ordinate
fiat; ut scilicet primo homo habeat curam salutis suae, et postmodum
aliorum; alioquin nihil prodest homini, si universum mundum lucretur,
animae vero suae detrimentum patiatur, ut dicitur Matth., cap.
XVI. Alio modo potest opus operi comparari in bono vel in malo non
secundum se, sed in ordine ad alium actum; sicut abstinentia
praefertur in bono sumptionis cibi: tamen assumere cibum cum aliquo
propter caritatem praefertur abstinentiae; et in malo adulterium
praefertur furto: tamen furari gladium ad occidendum, est gravius
adulterium. Tertio praefertur opus operi in bono vel malo ex voluntate
facientis. Quod enim promptiori voluntate fit, melius vel peius
iudicatur. Si ergo comparemus opera plebani vel archidiaconi operibus
religiosorum tertio modo comparationis, vel secundum promptitudinem
voluntatis; tunc incertum iudicium est; quia ille qui ex ferventiori
caritate operatur, opera magis meritoria habet. Si vero comparentur
secunda comparatione per ordinem ad aliquod aliud opus; sic opera
religiosi sunt incomparabiliter eminentiora operibus archidiaconi vel
plebani. Ea enim quae religiosi agunt, ad illam radicem referuntur
qua totam vitam suam Deo devoverunt. Unde non est pensandum quid
faciant, sed magis quod ad quaelibet facienda se devoverunt; et sic
quodammodo comparantur ad eos qui aliquod singulare bonum opus faciunt,
sicut infinitum ad finitum. Qui enim dat se alicui ad faciendum omnia
quae iubet, in infinitum magis se dat ei quam ille qui dat se ei ad
aliquod opus faciendum. Unde, supposito quod religiosus secundum
exigentiam suae religionis faciat aliquod opus quod sit parvum secundum
se, tamen recipit magnam intensionem ex ordine ad primam obligationem
qua se totum Deo vovit. Si vero comparentur ipsa opera secundum se,
secundum primum modum comparationis; sic aliqua particularia opera quae
plebani faciunt vel archidiaconi, sunt maiora aliquibus particularibus
operibus quae religiosi faciunt; sicut maius est intendere saluti
animarum quam ieiunare, vel silentium tenere, vel aliqua huiusmodi.
Si tamen omnia omnibus comparentur, multo maiora sunt opera
religiosorum. Etsi enim procurare salutem aliorum sit maius quam
intendere sibi soli, loquendo in genere; tamen non quocumque modo
intendere saluti aliorum praefertur ei quod est quocumque modo intendere
suae saluti. Si enim aliquis totaliter et perfecte intendit suae
saluti, multo maius est quam si aliquis multa particularia opera agat
ad salutem aliorum, si saluti propriae, etsi sufficienter, non tamen
perfecte intendat.
Ad quintum dicendum, quod bene administrare aliquid est plus et
minus. Unde si illius cui commissum est, tanto sit melior
administratio, quanto maius est quod ei committitur; absque
dubitatione plus meretur. Si vero ille cui minus committitur, multo
plus facit quam ille cui maius committitur, etiamsi bene faciat, tamen
alius plus meretur; quod etiam in rebus humanis apparet: qui enim
minus beneficium percipit, si plus serviat, magis debet esse
acceptus. Quamvis autem habenti curam animarum sit plus commissum
quantum ad dignitatem, quia tamen religiosus maiora opera facit, ut
dictum est, magis meretur.
|
|