|
Circa primum sic proceditur: videtur quod mulier quae post votum
continentiae emissum, in facie Ecclesiae contraxit cum aliquo, possit
ei postmodum absque peccato carnaliter commisceri.
Quod enim fit auctoritate Ecclesiae, caret peccato, cum fiat
auctoritate Christi, secundum illud apostoli, II ad Corinth.,
II: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona
Christi. Sed praedicta mulier ex hoc ipso quod in facie Ecclesiae
contraxit matrimonium, auctoritate Ecclesiae potestatem accepit ad
matrimonii actum, qui est carnalis copula. Ergo non peccat, si viro
suo carnaliter commisceatur.
Sed contra, votum continentiae est excellentius quam votum
abstinentiae, quia non est digna ponderatio continentis animae, ut
dicitur Ecclesiastici, XXVI, 20. Sed qui facit contra votum
abstinentiae, peccat mortaliter; puta si aliquis frangeret ieiunium
sextae feriae qui semper se in sexta feria ieiunaturum vovisset. Ergo
multo magis semper peccat mortaliter persona quae contra votum
continentiae emissum alteri personae carnaliter commiscetur.
Respondeo. Dicendum, quod votum continentiae est duplex: simplex
scilicet, et solemne. Solemne autem votum continentiae impedit
matrimonium contrahendum, et dirimit iam contractum; id est, facit ut
non sit matrimonium quod contrahitur post votum solemne; unde
matrimonium post votum solemne non excusatur a peccato, etiam si quis
matrimonium in facie Ecclesiae de facto contrahat, et carnali copula
utatur. Votum vero simplex impedit quidem matrimonium contrahendum,
sed non dirimit iam contractum: non enim facit quod matrimonium sequens
sit nullum, sed solum quod matrimonium contrahens mortaliter peccat.
Matrimonio autem existente, mulier non habet sui corporis potestatem,
sed vir; et similiter e converso. Nullus autem potest alteri denegare
quod eius est. Et ideo mulier matrimonio coniuncta, etiamsi simplex
votum praecesserit, non potest denegare viro sui corporis usum;
praecipue postquam fuerit matrimonium per carnalem copulam consummatum.
Nemo autem faciens quod debet, peccat. Unde communiter ab omnibus
dicitur, quod mulier quae post votum simplex continentiae, matrimonium
contractum carnali copula consummavit, iam non peccat reddendo debitum
viro. Sed an peccet exigendo debitum, dubium videtur; quibusdam
dicentibus, quod etiam absque peccato exigere potest, ne intolerabile
sit sibi matrimonii onus. Sed verius dici videtur, quod non peccat
reddendo, quia hoc necessitatis est; peccat autem exigendo, quia hoc
est voluntatis, qua tenetur adstricta per obligationem praecedentis
voti. Huius autem diversitatis ratio est, quia votum solemne habet
promissionem cum quadam traditione; unde votum continentiae non
solemnizatur nisi per susceptionem ordinis sacri, per quem homo
actualiter divino cultui mancipatur; vel per professionem ad certam
regulam, et susceptionem habitus professorum: quia sic etiam homo
actualiter mancipatur ad serviendum Deo in religione. Votum autem
simplex habet promissionem sine traditione. Manifestum est autem quod
postquam aliquis rem quae erat suae potestatis, alicui non solum
promittit, sed etiam tradit, non potest eam ulterius alteri dare,
puta equum vel vestem, et similia, et etiamsi postmodum alteri donare
voluerit, secunda donatio non valet. Unde postquam aliquis per votum
solemne continentiae corpus suum Deo non solum promisit, sed etiam
tradidit ad caelibem vitam agendam, non potest illud ulterius coniugi
dare, ut sic ex necessitate reddere debitum teneatur. Qui vero
promittit aliquid alicui, nondum tamen tradidit illud: si postmodum
alteri actualiter illud tradat, licet promissionis fidem frangat,
tamen secunda donatio valet; ita quod ille cui datur, potest re data
uti ut vult. Sic ergo persona quae per simplex votum Deo corpus suum
promisit ad caelibem vitam ducendam, si postmodum corporis sui
potestatem tradat coniugi actualiter per matrimonium consummatum,
peccat quidem frangens fidem voti; tamen donatio tenet, et coniux
habet in eius corpus potestatem: unde non peccat debitum reddens.
Unde oportet ad utrumque respondere.
Ad primum ergo dicendum, quod mulier quae emisit votum continentiae
contrahens in facie Ecclesiae, non accipit ab Ecclesia auctoritatem
ut carnali copula utatur; quia si Ecclesiae constaret de voto emisso,
matrimonium inhiberet. Si autem sciret, et dispensaret in voto
simplici continentiae auctoritate apostolica, post dispensationem non
peccaret mulier neque exigendo neque reddendo debitum.
Ad illud, quod est in contrarium, dicendum, quod eadem ratio est et
in voto continentiae et in voto abstinentiae. Sicut enim persona quae
post votum simplex continentiae emissum sui ipsius potestatem coniugi
tradit, absque peccato carnali copula utitur debitum reddens; ita si
post votum abstinentiae sui ipsius potestatem alteri tradit religionem
intrando, absque peccato potest ieiunium solvere secundum obedientiam
praelati et observantiam religionis: quia per votum solemnizatum ab
aliis votis absolvitur.
|
|