|
Ad secundum sic procedebatur: videtur quod quidquid aliquis de pecunia
usuraria lucratus fuerit, reddere teneatur.
Dicit enim apostolus ad Roman., XI, 16: si radix sancta, et
rami. Ergo e converso, si radix infecta, et rami. Sed radix huius
lucri est infecta et usuraria. Ergo totum est infectum et usurarium;
non ergo potest licite huius lucrum retinere.
Sed contra, quilibet potest licite retinere id quod legitime
acquisivit. Sed quod acquiritur de pecunia usuraria, interdum
legitime acquiritur. Ergo licite potest retineri.
Respondeo. Dicendum, quod huius quaestionis veritas poterit
apparere, si consideretur ratio quare usuram accipere sit peccatum.
Non enim est peccatum solum quia est prohibitum, sed quia est contra
rationem naturalem, ut etiam philosophus dicit in I politicorum. Ad
cuius evidentiam considerandum, quod rerum in usum hominis venientium
quaedam sunt quarum usus non est ipsius rei consumptio; et si contingat
rem deteriorari vel consumi per usum, hoc est per accidens, sicut
domus, vestis, liber, equus, et huiusmodi. Non enim uti libro est
delere ipsum, neque uti domo est destruere ipsam. Et in talibus aliud
est dare usum rei et aliud est dare substantiam rei: et propter hoc,
quanto per accommodationem usus talis rei alteri conceditur, non
propter hoc dominium rei transfertur; et propter hoc etiam potest vendi
usus rei, dominio rei remanente apud dominum; sicut patet in
conductione et locatione, qui sunt contractus liciti. Quaedam vero
res sunt quarum usus nihil est aliud quam consumptio ipsarum rerum:
sicut pecunia qua utimur expendendo, vinum quo utimur bibendo; et sic
de aliis huiusmodi, in quibus uti re nihil aliud est quam consumere
ipsam. Et ideo in talibus quando conceditur usus rei per mutuum,
transfertur etiam rei dominium. Quia ergo usus rei non est separabilis
ab ipsa re; quicumque vendit usum talium rerum retinendo sibi
obligationem ad sortem reddendam, manifestum est quod idem vendit bis,
quod est contra naturalem iustitiam. Et ideo exigere usuram est
secundum se iniustum. Tenetur ergo aliquis id quod accipit ultra
sortem, restituere, quia iniuste accipit; et per consequens damna et
interesse. Sed cum ipsius pecuniae usurariae non sit alius usus quam
ipsa eius substantia, ratione iam dicta, patet consequenter quod ex
quo pecuniam usurariam reddit, de usu pecuniae nihil reddere tenetur.
Teneretur autem reddere aliquis id quod lucratus esset de domo aliena,
vel de equo, vel aliquo huiusmodi, etiam postquam res huiusmodi
reddidisset; quia in talibus appretiatur res et usus rei.
Ad illud ergo quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod pecunia
usuraria non se habet per modum radicis ad lucrum quod de ea fit, sed
solum per modum materiae. Radix enim aliqualiter habet virtutem causae
activae, in quantum ministrat alimentum toti plantae; unde in humanis
actibus voluntas et intentio comparantur radici, quae si perversa
fuerit, opus erit perversum: non autem hoc est necessarium in eo quod
est materiale; potest enim aliquis interdum malo bene uti.
|
|