Quaestio VIII. Prooemium

Deinde quaesitum est de his quae pertinent communiter ad omnes homines. Primo quantum ad animam. Secundo quantum ad corpus. Tertio quantum ad actum hominis. Circa animam quaesita sunt tria.

1. Primo quantum ad substantiam eius, utrum sit composita ex materia et forma.

2. Secundo quantum ad cognitionem eius.

3. Tertio quantum ad poenam ipsius.