|
Ad primum sic proceditur: videtur quod anima sit composita ex materia
et forma.
Intellectus enim humanus comparatur ad substantias intellectuales
superiores per recessum simplicitatis. Sed omne quod recedit a
simplici, incidit in aliquam compositionem: prima autem compositio est
ex materia et forma. Ergo anima humana est composita ex materia et
forma.
Sed contra, est quod philosophus dicit in III de anima, quod
species rerum materialium prout sunt in ipsis rebus, non sunt
intelligibiles actu, quia sunt in materia. Sed prout sunt in anima
intellectiva humana, sunt intelligibiles actu. Ergo non sunt in
materia: non ergo anima humana est composita ex materia et forma.
Respondeo. Dicendum, quod si materia dicatur omne illud quod est in
potentia quocumque modo, et forma dicatur omnis actus; necesse est
ponere, quod anima humana, et quaelibet substantia creata, sit
composita ex materia et forma. Omnis enim substantia creata est
composita ex potentia et actu. Manifestum est enim quod solus Deus
est suum esse, quasi essentialiter existens, in quantum scilicet suum
esse est eius substantia. Quod de nullo alio dici potest: esse enim
subsistens non potest esse nisi unum, sicut nec albedo subsistens non
potest esse nisi unum. Oportet ergo quod quaelibet alia res sit ens
participative, ita quod aliud sit in eo substantia participans esse,
et aliud ipsum esse participatum. Omne autem participans se habet ad
participatum, sicut potentia ad actum; unde substantia cuiuslibet rei
creatae se habet ad suum esse, sicut potentia ad actum. Sic ergo
omnis substantia creata est composita ex potentia et actu, id est ex eo
quod est et esse, ut Boetius dicit in Lib. de Hebd., sicut album
componitur ex eo quod est album, et albedine. Si vero materia proprie
accipiatur pro illo quod est potentia tantum; sic impossibile est quod
anima humana sit composita ex materia et forma. Et hoc potest
manifestari dupliciter. Primo quidem ex eo quod est intellectualis
substantia. Manifestum est enim quod intellectus in actu est
intellectum in actu, intellectum autem in actu est aliquid in quantum
est immateriale: est enim aliquid perfecte cognoscibile in quantum est
actu, non autem in quantum est potentia, ut dicitur in IX
Metaphysic. Unde, cum materia sit ens in potentia, forma in materia
existens non potest esse perfecte cognita ut intellecta in actu. Unde
sequitur quod nulla substantia intellectiva cuius perfectio est ipsum
intellectum in actu, sit materialis; eo quod oportet perfectionem
proportionari perfectibili. Secundo apparet idem ex hoc quod anima est
forma. Cum enim forma sit actus, et id quod est in potentia, non
possit esse actus; impossibile est quod aliquid compositum ex materia
et forma secundum se totum sit forma. Si ergo anima quae ponitur
componi ex materia et forma, sit forma secundum aliquam sui partem,
quae est actus, cuius nulla pars est materia, sequitur quod animae
pars non sit materia: hoc enim dicimus animam quod est actus corporis
animati.
Ad illud ergo quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod potentia
et actus sunt prima principia in genere substantiae; materia autem et
forma sunt prima principia in genere substantiae mobilis. Unde non
oportet omnem compositionem in genere substantiae esse ex materia et
forma; sed hoc solum necesse est in substantiis mobilibus.
|
|