|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod Deus possit facere unum
corpus simul esse localiter in duobus locis.
Difficilius enim est quod haec substantia mutetur in illam
substantiam, quam quod hoc accidens mutetur in illud accidens. Sed in
sacramento altaris, ex hoc quod divina virtute substantia panis,
remanentibus eius dimensionibus, secundum quas commensuratur loco,
convertitur in substantiam corporis Christi, sequitur quod idem corpus
Christi sit non localiter secundum commensurationem propriarum
dimensionum, sed sacramentaliter, in pluribus locis simul. Ergo
potest facere quod convertatur dimensio huius corporis in dimensionem
alterius corporis; et sic erit idem corpus localiter in duobus locis
simul.
Sed contra, omnia duo loca distinguuntur ad invicem secundum aliquam
loci contrarietatem, quae sunt sursum et deorsum, ante et retro,
dextrum et sinistrum. Sed Deus non potest facere quod duo contraria
sint simul; hoc enim implicat contradictionem. Ergo Deus non potest
facere quod idem corpus localiter sit simul in duobus locis.
Respondeo. Dicendum, quod aliquod corpus esse localiter in aliquo
loco, nihil est aliud quam corpus circumscribi et comprehendi a loco
secundum commensurationem propriarum dimensionum. Quod autem
comprehenditur a loco aliquo, ita est in ipso loco, quod nihil eius
est extra locum illum: unde ponere quod sit localiter in hoc loco, et
tamen sit in alio loco, est ponere contradictoria esse simul. Unde,
secundum praemissa, hoc a Deo fieri non potest.
Ad illud ergo quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod
difficilius est hoc accidens mutari in illud accidens quam hanc
substantiam mutari in illam substantiam: tum quia duae substantiae
conveniunt in subiecto materiali, quod est pars essentialis utriusque
substantiae: tum quia substantia habet individuationem per seipsam,
accidens vero non est individuabile per seipsum, sed per subiectum;
unde non potest ei convenire quod hoc accidens convertatur in hoc
accidens. Dato tamen quod haec dimensio converteretur in illam
dimensionem, non sequitur quod idem corpus esset in duobus locis
simul, sed in uno tantum: quia sicut postquam substantia panis
conversa est in substantiam corporis Christi, iam non sunt ibi duae
substantiae, sed una tantum; ita etiam si haec dimensio huius corporis
convertatur in illam dimensionem alterius corporis, iam non erunt duae
dimensiones, sed una tantum; et sic non commensuraretur diversis
locis, sed uni tantum.
|
|