|
Circa primum sic proceditur: videtur quod anima separata a corpore non
cognoscat aliam animam hominis quam in hac vita cognovit.
1. Omnis enim cognitio per aliquam fit similitudinem. Sed in una
anima non fuit expressa alterius animae similitudo in hac vita, quae
possit in ea post mortem remanere. Ergo una anima separata non potest
aliam cognoscere.
2. Praeterea, philosophus dicit in III de anima, quod, corrupto
corpore, anima non reminiscitur. Non ergo recognoscit animam hominis
quam in hac vita cognovit.
Sed contra, est quod dicitur Luc. XVI, quod dives in Inferno
secundum animam positus recognovit Lazarum in sinu Abrahae secundum
animam existentem.
Respondeo. Dicendum, quod cum nulla substantia propria operatione
destituatur, necesse est ponere, cum anima intellectiva post mortem
remaneat, quod aliquo modo intelligat. Necesse est autem ei
attribuere alterum trium modorum intelligendi; ut scilicet intelligat
vel abstrahendo species intelligibiles a rebus, sicut nunc intelligit
corpori unita; vel per species intelligibiles in corpore acquisitas,
et in ea conservatas post mortem; vel etiam per aliquas species
concreatas, vel qualitercumque desuper influxas. Quidam ergo dicunt,
quod animae separatae intelligunt abstrahendo species intelligibiles a
rebus. Sed hoc esse non potest. Abstractio enim specierum
intelligibilium a rebus sensibilibus fit mediante sensu et
imaginatione, quorum operationes, cum sint per organa corporalia,
animae separatae attribui non possunt. Unde alii, hoc negantes,
dicunt ulterius quod nec etiam per species acquisitas a rebus
sensibilibus, dum esset in corpore, anima separata intelligit.
Ponunt enim, Avicennam sequentes, quod species intelligibiles non
conservantur in intellectu possibili nisi dum actu intelligit; sed
conservantur species particulares rerum sensibilium solum in imaginativa
et memorativa; ad quas dum intellectus possibilis se convertit, de
novo influunt in ipsum species intelligibiles ab intellectu agente.
Cum ergo vis memorativa et imaginativa corrumpatur corpore corrupto,
eo quod est virtus organi corporalis, sequitur quod anima post mortem
nullo modo intelligere possit per aliquas species a rebus sensibilibus
acceptas. Unde relinquitur, secundum eos, quod anima separata
intelligat per species concreatas, sicut et Angeli. Sed haec quidem
positio irrationalis videtur quantum ad utrumque dictorum. Quod enim
species intelligibiles in intellectu possibili non conserventur, est
contra rationem. Quod enim in aliquo recipitur, est in eo per modum
recipientis; unde, cum intellectus possibilis habeat esse stabile et
immobile, oportet quod species intelligibiles in eo recipiantur
stabiliter et immobiliter. Est etiam contra Aristotelem, qui dicit
in III de anima, quod intellectus possibilis cum sciat singula, hoc
est accipiens species singulorum, ut sciens, id est sicut contingit in
scientia, vel in eo qui habet scientiam; tunc dicitur secundum actum:
hoc autem confestim accidit, cum possit operari per seipsum. Est ergo
quidem et tunc potentia quodammodo; non tamen simpliciter, sicut ante
addiscere aut invenire. Ex quibus verbis apparet, quod species
intelligibiles quandoque sunt habitu in intellectu possibili, quamvis
actu non operetur. Illud etiam quod dicunt, animam humanam habere
species intelligibiles concreatas, irrationabiliter dicitur. Si enim
potest eis uti dum est corpori unita, sequitur quod possit homo
intelligere ea quorum sensum non accepit, utputa quod caecus intelligat
colores; quod patet esse falsum. Si autem per unionem corporis
totaliter impeditur anima humana ut speciebus intelligibilibus
concreatis uti non possit; sequitur quod unio corporis et animae non
sit naturalis: id enim quod est in natura rei, non totaliter impeditur
per aliquid quod est rei naturale, alioquin natura faceret alterum
illorum frustra. Sic ergo dicendum est, quod anima separata
intelligere potest quaedam per species intelligibiles quas per sensus a
rebus acquisivit dum esset in corpore. Sed iste modus cognoscendi non
sufficit, quia multa cognoscit anima separata quae nos in hac vita non
cognoscimus; maxime quia inconveniens videtur quod animae illorum qui
in maternis uteris moriuntur, quae forte nullum intellectus usum
habuerunt, et per consequens nec alias species intelligibiles
acquisitas, nihil post mortem intelligant. Unde oportet addere, quod
anima in sui separatione a corpore, recipit influxum specierum
intelligibilium a natura superiori, scilicet divina, secundum
naturalem ordinem, quo experimur quod anima humana quanto magis a
corporeis sensibus abstrahitur, magis potest esse particeps superioris
influxus; sicut patet in dormientibus et alienatis, qui etiam quaedam
futura praevident. Sic ergo anima separata potest animam aliam
cognoscere tam per notitiam quam de ea acquisivit in hac vita per
aliquam similitudinem effectus ipsius, qui est vita hominis; sive per
aliquam similitudinem influxam a Deo naturali influxu.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod philosophus loquitur quantum ad memorari et
reminisci, quod est per actus cuiusdam potentiae sensitivae utentis
organo corporali, quo corrupto cessat actus talis potentiae.
|
|