|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod non liceat ab aliquo
moriente requirere quod revelet statum suum post mortem.
Non enim licet inquirere quae Deus vult esse abscondita, secundum
illud Eccli., III, 22: altiora te ne quaesieris. Sed Deus
vult esse absconditum statum animae post mortem; quod patet ex hoc quod
diviti petenti ut Lazarus mitteretur ad fratres suos viventes, est hoc
denegatum, sicut dicitur Lucae XVI. Non ergo licet hoc a
morientibus requirere.
Sed contra, est quod dicitur II Mach., cap. XII, 46:
sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare. Sed ad hoc
homo provocatur per hoc quod cognoscit necessitatem eorum quam habent
post mortem. Ergo licitum est et sanctum hoc a morientibus requirere.
Respondeo. Dicendum, quod, cum peccatum sit contra naturam, ut
patet per Damascenum in II Lib., requirere impletionem naturalis
desiderii non est peccatum, nisi aliqua inordinatio adiungatur; sicut
patet in sumptione cibi et potus. Homo autem naturaliter scire
desiderat; unde, si requirat alicuius rei notitiam, non est
peccatum, nisi forte per accidens, hoc est per aliquam inordinationem
adiunctam: puta si per studium et inquisitionem alicuius scientiae
aliquis impediatur ab his quibus tenetur intendere; puta, si
praedicator impediatur ab officio debitae praedicationis propter studium
geometriae; aut etiam si quis inquirat aliquid cognoscere, superbe et
praesumptuose de sua facultate confidens; vel si qua alia huiusmodi
inordinatio circa hoc contingat. Nulla autem inordinatio in hac
inquisitione videtur, si aliquis requirat a moriente cognoscere statum
suum post mortem, submittendo tamen hoc divino iudicio. Unde nulla
ratio videtur quare debeat dici hoc esse peccatum; nisi forte ex
dubitatione fidei de futuro statu quasi tentando inquirat.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod Deus vult
multa nobis sic esse abscondita, quorum notitiam propriis viribus aut
merito acquirere non possumus; quae tamen vult revelari humiliter et
pie quaerentibus, secundum illud Matth., XI, 25: abscondisti
haec sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Unde non
est mirum, si superbis fratribus superbi divitis Deus aliqua noluit
revelari, quae tamen vult revelari fidelibus pie et humiliter
requirentibus.
|
|