|
Circa primum sic proceditur: videtur quod anima separata non possit
pati ab igne corporeo.
Actio enim agentis est proportionata passioni patientis. Sed actio
ignis, cum sit corpus physicum, est actio naturalis, quae consistit
in movere. Ergo nihil patitur ab igne corporeo nisi quod movetur.
Sed anima non movetur, cum sit impartibilis, nihil autem impartibile
movetur, ut probatur in VI Phys. Ergo anima non patitur ab igne
corporeo.
Sed contra, est quod dives in Inferno secundum animam existens
dicit: crucior in hac flamma; ut dicitur Lucae XVI, 24.
Respondeo. Dicendum, quod anima patitur poenam ab igne corporeo,
sicut fides Catholica docet. Quod autem ignis corporeus agat in
animam separatam, hoc non habet ex natura sua, sed in quantum est
instrumentum divinae iustitiae, ut dicitur communiter. Advertendum
tamen est, quod nullum instrumentum agit in virtute superioris agentis
nisi exercendo aliquam actionem sibi connaturalem, alioquin frustra
adhiberetur ad effectum; sicut serra in quantum est instrumentum
artis, facit arcam secando; et aqua baptismalis abluit animam ut
instrumentum divinae misericordiae, corporaliter abluendo. Si ergo
ignis corporeus agit in animam ut est instrumentum divinae iustitiae
punientis, necesse est quod hoc fiat per aliquam actionem igni corporeo
connaturalem. Non autem potest dici quod ignis alteret animam
calefaciendo vel desiccando aut igniendo ipsam. Unde relinquitur modus
quem Augustinus ponit I de Civit. Dei, ut scilicet anima separata
vel spiritus Daemonis patiatur poenam per alligationem quamdam ab igne
corporeo. Videmus enim spiritum corpori alligari quandoque quidem
naturaliter, sicut anima alligatur corpori; quandoque autem quadam
superiori virtute, sicut per virtutem superiorum Daemonum inferiores
Daemones alligantur arte necromantica imaginibus, vel annulis, vel
aliis huiusmodi rebus. Multo ergo magis virtute divina Daemones, vel
etiam animae, alligari possunt igni corporeo, ut ab eo assumant
poenam.
Unde patet responsio ad illud quod in contrario obiiciebatur, quod
procedit de actione ignis quae est per alterationem.
|
|