|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod damnati in Inferno gaudeant
et consolentur de poenis inimicorum suorum, quos secum vident in
Inferno puniri.
Quia super illud Isaiae XIV, 9: omnes principes terrae
surrexerunt de soliis suis, dicit Glossa Hieronymi, quod solatium
est malis inimicos suos socios habere poenarum.
Sed contra, omne gaudium diminuit dolorem, ut patet per philosophum
in VII Ethic. Sed dolor damnatorum est infinitus intensive.
Tantum ergo possent multiplicari inimici alicuius damnati in Inferno,
quod totaliter dolor eius deleretur; quod est contra divinam
iustitiam.
Respondeo. Dicendum, quod nihil prohibet, idem secundum diversas
rationes esse delectabile et tristabile; tamen simpliciter dicitur tale
ab eo quod praeeminet; ab eo vero quod est minus, denominatur secundum
quid. Dicendum est ergo, quod poena inimici considerata ab eo qui est
in Inferno, habet quodammodo rationem delectabilis, et quodammodo
rationem tristabilis. Rationem quidem delectabilis habet, in quantum
impletur voluntas damnati de malo inimici sui. Descendunt enim ad
Infernum damnati cum armis, id est cum affectionibus pravis, ut
dicitur Ezech., XXXII. Sed ex alia parte habet rationem
tristabilis propter duo. Primo quidem in quantum in poena inimici
impletur divina iustitia, quam odiunt et blasphemant damnati in
Inferno, secundum illud Apocal., XVI, 9: aestuaverunt homines
aestu magno, et blasphemaverunt nomen domini. Secundo propter vermem
conscientiae: sic enim in eis pravae affectiones remanent, quod tamen
de eis dolent ad punitionem, non ad purgationem; secundum illud
Sap., V, 3: poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus
gementes. Unde, sicut poenitentes in hac vita dolent et de dolore
gaudent; ita damnati in Inferno gaudent de poenis inimicorum suorum,
et tamen de ipso gaudio magis dolent; et praecipue si praestiterint eis
damnationis causam.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|