|
Et videtur quod sic.
In Paradiso enim, ubi, secundum Augustinum, fuisset torus
immaculatus et nuptiae honorabiles, nullus continuisset, sed omnes
matrimonio usi fuissent, ut impleretur praeceptum domini primis
hominibus datum: crescite et multiplicamini, et replete terram, ut
habetur Genes., I, 28. Sed in statu innocentiae nullus masculus
habuisset plures uxores, nec aliqua mulier plures viros, nec aliquis
aut aliqua mortem sensisset. Ergo sequitur quod tot mares nascerentur
quot feminae.
Sed contra, est quod dicit Gregorius: si parentem primum nulla
putredo peccati corrumperet, nequaquam ex se filios Gehennae
generaret; sed hi qui nunc per redemptionem salvandi sunt, soli ab eo
electi nascerentur. Sed qui nunc salvandi sunt, non sunt aequaliter
mares et feminae. Ergo neque in statu innocentiae aequaliter fuissent
mares et feminae.
Respondeo. Dicendum, quod si Adam non peccasset, nec aliquis de
stirpe eius, satis probabiliter videtur concedendum quod tot
nascerentur mares quot feminae, sicut ratio probat.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, potest dici quod cum soli
Deo sit certus numerus electorum, incertum est, utrum inaequales
salventur mares et feminae, vel aequaliter tot mares quot feminae.
Sed si supponitur quod non in aequali numero mares salventur et
feminae, potest dici, quod cum dicitur: hi qui nunc per redemptionem
salvandi sunt, etc., pronomen non facit personalem demonstrationem,
sed simplicem; sicut cum dicitur: haec herba crescit in horto meo; ut
intelligatur nihil aliud significari quam quod soli salvandi ab eo
nascerentur, quia nullus nascendo ab eo traheret damnationis causam.
Non autem potest dici quod iidem homines numero nascerentur qui nunc
nascuntur. Manifestum est enim quod non potest esse idem homo numero,
si ab alio patre vel alia matre nascatur. Cum autem multi sint qui ex
pluribus uxoribus filios suscipiunt, qui salvantur; si in statu
innocentiae pluralitas uxorum non fuisset, impossibile esset quod iidem
homines numero tunc nascerentur qui nunc salvantur.
|
|