|
Ad primum sic proceditur: videtur quod conscientia errare non possit.
1. Quia ad Rom. III, dicit Glossa, quod conscientia est lex
intellectus nostri, quae est lex naturae. Sed lex naturalis errare
non potest. Ergo nec conscientia.
2. Praeterea, Basilius dicit, quod conscientia est naturale
iudicatorium. Sed naturale iudicatorium non potest errare, ut patet
in primis principiis indemonstrabilibus, de quibus homo naturaliter
iudicat. Ergo conscientia non potest errare.
Sed contra, est quod dominus dicit Ioan., cap. XVI, 2,
discipulis loquens: venit hora ut omnis qui interfecerit vos,
arbitretur se obsequium praestare Deo. Sed hoc non est nisi
conscientia errante. Ergo conscientia potest errare.
Respondeo. Dicendum quod conscientia, sicut ipsum nomen sonat,
importat applicationem scientiae vel notitiae humanae ad aliquem
proprium actum. Omnem autem notitiam quam homo habet, potest ad suum
actum applicare: sive memoriam, prout homo dicitur habere conscientiam
testificantem quod fecerit aliquid vel non fecerit; sive etiam
scientiam universalem vel particularem, per quam homo potest cognoscere
utrum aliquid sit faciendum vel non faciendum: et secundum hoc
conscientia dicitur urgere vel impedire. Manifestum est autem, quod
si accipiamus diversas hominis cognitiones, in aliqua potest esse
error, et in aliqua non. In primis enim principiis naturaliter
cognitis, sive sint speculativa sive sint operativa, nullus potest
errare; sicut in hoc: omne totum est maius sua parte; vel: nulli
iniuriam esse faciendam. In aliis autem humanis cognitionibus magis
particularibus, sive pertineant ad partem sensitivam, sive ad rationem
inferiorem, quae considerat humana, sive ad rationem superiorem, quae
considerat divina; potest multipliciter error accidere. Manifestum
est autem quod in applicatione multarum cognitionum ad actum provenit
error, quaecumque cognitionum fuerit erronea; sicut patet quod
falsitas accidit in conclusione, quaecumque praemissarum fuerit falsa.
Sic ergo, licet in cognitione primorum principiorum iuris naturalis
non sit error, tamen, quia in aliis principiis iuris humani vel divini
potest error accidere, ideo conscientia hominis errare potest; sicut
patet quod haereticus, qui habet conscientiam nunquam iurandi, habet
conscientiam erroneam, propter hoc quod credit omne iuramentum esse
contra praeceptum Dei; licet in hoc non erret quod aestimat nihil esse
faciendum contra praeceptum divinum.
Ad primum ergo dicendum, quod principia particularia habent virtutem
concludendi ex primis principiis universalibus; unde conclusio
attribuitur principaliter primis principiis sicut effectus causae
primae. Et eadem ratione, quia virtus conscientiae principaliter
dependet ex principiis iuris naturalis, sicut ex primis et per se
notis, principaliter conscientia dicitur lex naturalis, vel etiam
naturale iudicatorium.
Unde patet solutio ad secundum.
|
|