|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod conscientia erronea non
liget ad peccatum.
1. Ut enim Augustinus dicit, XXII contra Faustum, omne
peccatum est contra legem aeternam, quae est lex Dei. Sed quandoque
conscientia errans prohibet id quod non est contra legem Dei; sicut
patet in haereticis, qui conscientia erronea prohibente, nolunt iurare
nec comedere carnes aut bibere vinum. Non ergo est eis peccatum, si
contra conscientiam hoc faciant: et ita conscientia erronea non obligat
ad peccatum.
2. Praeterea, conscientia erronea quandoque dictat homini quod
faciat id quod est contra legem Dei: sicut haeretico sua conscientia
erronea dictat quod praedicet contra fidem Catholicam. Sed faciendo
contra legem Dei, peccat mortaliter. Si ergo etiam faciendo contra
conscientiam erroneam peccaret mortaliter, sequeretur quod utrobique
esset peccatum, sive praedicaret contra legem Dei, sive non. Et ita
esset perplexus: quod videtur esse inconveniens, quia sequeretur quod
non pateret ei via salutis, cum tamen omnibus pateat per poenitentiam
in hac vita. Non ergo conscientia erronea ligat.
Sed contra, est quod ad Rom. XIV, 23, super illud: omne quod
non est ex fide, peccatum est, dicit Glossa, quod qui facit contra
conscientiam, aedificat ad Gehennam.
Respondeo. Dicendum, quod cum actus recipiat speciem ab obiecto,
non recipit speciem ab eo secundum materiam obiecti, sed secundum
rationem obiecti: sicut visio lapidis non recipit speciem a lapide,
sed a colorato, quod est per se obiectum visus. Omnis autem actus
humanus habet rationem peccati vel meriti in quantum est voluntarius.
Obiectum autem voluntatis secundum propriam rationem est bonum
apprehensum. Et ideo actus humanus iudicatur virtuosus vel vitiosus
secundum bonum apprehensum, in quod per se voluntas fertur, et non
secundum materialem obiectum actus: sicut si aliquis credens occidere
patrem, occidat cervum, incurrit parricidii peccatum; et e contrario
si quis venator putans occidere cervum, debita diligentia adhibita,
occidat casualiter patrem, immunis est a parricidii crimine. Si ergo
aliquid quod secundum se non est contra legem Dei, ut levare festucam
de terra, vel iurare, apprehendatur, errante conscientia, ut contra
legem Dei existens, et sic voluntas in ipsum feratur, manifestum est
quod voluntas fertur, per se loquendo et formaliter, in id quod est
contra legem Dei; materialiter autem in id quod non est contra legem
Dei; immo forte in id quod est secundum legem Dei. Et ideo
manifestum est quod est ibi contemptus legis Dei; et ideo necesse est
quod sit ibi peccatum. Et ideo dicendum est quod omnis conscientia,
sive recta, sive erronea, sive in per se malis, sive in
indifferentibus, est obligatoria; ita quod qui contra conscientiam
facit, peccat.
Ad primum ergo dicendum, quod licet haereticus qui iurat conscientia
erronea contradicente, materialiter loquendo, non facit contra legem
Dei; tamen formaliter loquendo, contra legem Dei facit, ut ostensum
est.
Ad secundum ergo dicendum, quod si alicui dictat conscientia ut faciat
illud quod est contra legem Dei, si non faciat, peccat; et similiter
si faciat, peccat: quia ignorantia iuris non excusat a peccato, nisi
forte sit ignorantia invincibilis, sicut est in furiosis et amentibus;
quae omnino excusat. Nec tamen sequitur quod sit perplexus
simpliciter, sed secundum quid. Potest enim erroneam conscientiam
deponere, et tunc faciens secundum legem Dei non peccat. Non est
autem inconveniens quod aliquo posito, aliquis homo sit perplexus:
sicut sacerdos qui tenetur cantare, si sit in peccato, peccat cantando
et non cantando; nec tamen est simpliciter perplexus, quia potest
poenitentiam agere, et absque peccato cantare; sicut etiam in
syllogisticis, uno quodam inconvenienti dato, alia contingunt, ut
dicitur in I Physic.
|
|