|
Ad primum sic proceditur: videtur quod praedicta satisfactio non sit
sacramentalis.
Sacramentalis enim satisfactio aliquid ligat. Sed ille cui praedictus
modus satisfactionis indicitur, ad nihil ligatur. Ergo videtur quod
non sit sacramentalis satisfactio.
Sed contra, illa videtur esse sacramentalis satisfactio, qua
perfecta, ad nihil aliud homo tenetur. Sed poenitens cui sic
satisfactio iniungitur a sacerdote, nihil aliud tenetur implere, cum
nihil sit aliud sibi mandatum. Ergo huiusmodi satisfactio est
sacramentalis.
Respondeo. Dicendum, quod hic est quadruplici distinctione utendum.
Primo enim considerandum est, quod peccator est debitor alicuius
satisfactionis dupliciter: uno modo ex iniunctione sacerdotis; alio
modo ex peccato commisso. Unde si contingat quod sacerdos minorem
satisfactionem imponat poenitenti quam sit illa ad quam obligatur ex
quantitate sui peccati, subtracto eo quod remittitur virtute clavium et
contritionis praecedentis, nihilominus poenitens ad aliquid ulterius
obligatur; quod si in hac vita non perficiat, in Purgatorio
exsolvet. Et e converso si sacerdos imponat maiorem poenitentiam quam
poenitens facere teneatur, pensata remissione quae est facta per vim
clavium et contritione praecedente, nihilominus poenitens tenetur
facere quod sibi iniunctum est, si adsit facultas. Secundo
considerandum, quod opus quod quis facit ex iniunctione sacerdotis,
dupliciter valet poenitenti: uno modo ex natura operis; alio modo ex
vi clavium. Cum enim satisfactio a sacerdote absolvente iniuncta, sit
pars poenitentiae, manifestum est quod in ea operatur vis clavium; ita
quod amplius valet ad expiandum peccatum quam si proprio arbitrio homo
faceret idem opus. Tertio considerandum est, quod satisfactio ad duo
valet: valet enim ad expiationem culpae praeteritae, valet et ad
cautelam culpae futurae; sicut cum homo ieiunat, per hoc praebetur ei
remedium contra futuras concupiscentias carnis. Item quarto
considerandum est, quod sacerdos potest poenitenti satisfactionem
iniungere vel ex proprio arbitrio, vel etiam ex consilio alieno. Est
ergo dicendum, quod sicut potest sacerdos iniungere satisfactionem
poenitenti ex arbitrio alieno, ita et ex arbitrio ipsius poenitentis;
sicut si dicat: facias hoc, si potes; et si non potes, facias hoc.
Et simile videtur cum sacerdos dicit, quidquid boni feceris, sit tibi
in remissionem peccatorum. Videtur autem satis conveniens quod
sacerdos non oneret poenitentem gravi pondere satisfactionis, quia
sicut parvus ignis a multis lignis superpositis de facili extinguitur,
ita posset contingere quod parvus affectus contritionis in poenitente
nuper excitatus, propter grave onus satisfactionis extingueretur,
peccatore totaliter desperante. Unde melius est quod sacerdos
poenitenti indicet quanta poenitentia esset sibi pro peccatis
iniungenda; et iniungat sibi nihilominus aliquid quod poenitens
tolerabiliter ferat, ex cuius impletione assuefiat ut maiora impleat,
quae etiam sacerdos sibi iniungere non attentasset; et haec quae
praeter iniunctionem expressam facit, accipiunt maiorem vim expiationis
culpae praeteritae ex illa generali iniunctione qua sacerdos dicit:
quidquid boni feceris, sit tibi in remissionem peccatorum. Unde
laudabiliter consuevit hoc a multis sacerdotibus dici, licet non
habeant maiorem vim ad praebendum remedium contra culpam futuram; et
quantum ad hoc talis satisfactio est sacramentalis, in quantum virtute
clavium est culpae commissae expiativa.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|