|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod ei qui omisit dicere divinum
officium, sit iniungendum quod iterato dicat.
Qui enim tenetur ad aliquod debitum speciale implendum, non potest
liberari nisi debitum solvat. Si ergo aliquis tenebatur ad hoc
debitum, ut scilicet divinum officium diceret, videtur quod non possit
absolvi, nisi hoc debitum solvat.
Sed contra, est quod poenitentiae sunt arbitrariae. Ergo pro peccato
talis omissionis, quaecumque poena secundum arbitrium sacerdotis potest
imponi.
Respondeo. Dicendum, quod in omni divino officio est hoc commune,
quod pertinet ad laudem Dei et ad suffragium fidelium; sed
distinguitur unum officium ab alio secundum diversitatem temporum et
locorum. Rationabiliter enim institutum est ut diversimode Deus
laudetur secundum congruentiam temporum et locorum. Et ideo, sicut in
officiis divinis exsolvendis observanda est congruitas loci, ita etiam
congruitas temporis; quae quidem observari non posset, si oporteret
iniungere omittenti quod horas diceret quas omisit: forte enim in
completorio diceret: iam lucis orto sidere, et in tempore paschali
diceret officium dominicae passionis; quod esset absurdum. Et ideo
non videtur esse iniungendum ei qui omisit dicere divinum officium,
quod horas easdem repetat, sed aliquid ad divinam laudem pertinens:
puta ut dicat septem Psalmos, vel unum Psalterium, vel aliquid
amplius, secundum quantitatem delicti.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod tempore
debito officii praetereunte, iam est impotens ad solvendum debitum; et
ideo, quia hoc non potest facere, iniungenda est ei alia poenitentia.
|
|