|
Circa primum sic proceditur: videtur quod arcus nubium non sit signum
diluvii non futuri.
1. Illud enim quod fit ex necessitate naturae, non videtur esse
institutum ad aliud significandum. Sed arcus nubium provenit ex
necessitate naturae propter oppositionem solis ad nubem roridam. Ergo
non videtur esse significativum diluvii non futuri.
2. Praeterea, huiusmodi apparitiones aeris, sicut iris et halo, id
est circulus continens solem et lunam, et alia huiusmodi, causantur
praecipue ex vaporibus humidis in aere existentibus, ex quibus
sequuntur pluviae, quae diluvium faciunt. Ergo apparitio iridis magis
est signum diluvii futuri, quam diluvii non futuri.
3. Praeterea, si est signum diluvii non futuri; aut est signum
diluvii nunquam futuri; aut est signum diluvii non futuri usque ad
aliquod tempus. Si autem est signum diluvii nunquam futuri, non
oportuisset quod apparuisset nisi semel; si autem diluvii non futuri
usque ad aliquod tempus, oporteret tempus esse determinatum; quod
quidem determinari non potest nec auctoritate Scripturae, nec ratione
humana. Ergo frustra huiusmodi signum datur.
Sed contra, est quod dicitur Genes. IX, 13: arcum meum ponam
in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram; et
postea subditur: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam
carnem.
Respondeo. Dicendum, quod in his quae in veteri testamento
dicuntur, primo quidem observanda est veritas litteralis. Sed quia
vetus testamentum est figura novi, plerumque in veteri testamento sic
aliqua proponuntur, ut ipse modus loquendi aliquid figurate designet.
Dicendum est ergo quod quia causae rerum multos latent, effectus autem
sunt manifestiores, proponuntur effectus in designationem causarum.
Est autem considerandum, quod pluviarum causa efficiens quidem est
sol, materialis vero vapor humidus elevatus ex terra et aquis per
virtutem solis. Haec autem duo in triplici dispositione se possunt
habere. Quandoque enim calor solis omnino supervincit vapores et
exsiccat eos: et tunc pluviae sequi non possunt; unde in Aegypto et
in terris multum calidis non sunt pluviae; in aestate etiam propter
propinquitatem solis sunt pluviae rariores, in hieme vero
frequentiores. Quandoque vero e contrario virtus solis ad hoc usque
valet quod vapores multiplicat, sed tamen non potest eos desiccare: et
tunc superabundant pluviae, et est ratio diluvii aquarum. Quandoque
vero medio modo se habet: ut scilicet virtus solis non solum operetur
ad elevationem vaporum, sed etiam habet victoriam super eos, ut non
tantum multiplicentur quod diluvium inducere possint, neque etiam
vapores omnino desiccentur ut pluvia non sequatur; et ex hac media
dispositione, vel comparatione solis ad vapores causatur iris, quae
non apparet vaporibus omnino desiccatis, neque etiam eis omnino in aere
superabundantibus. Et ideo iris est signum diluvii non futuri, in
quantum procedit ex tali causa quae repugnat diluvio. Ideo autem
Scriptura tali modo loquendi utitur, quia per iridem significatur
Christus, per quem protegimur a spirituali diluvio.
Ad primum ergo dicendum, quod iris procedit naturaliter ex talibus
causis quae repugnant diluvio; et ideo convenienter iris dicitur esse
signum diluvii non futuri.
Ad secundum dicendum, quod iris potest significare pluvias, sed non
superabundanter usque ad hoc quod faciant diluvium.
Ad tertium dicendum, quod iris semel apparens significat quod tamdiu
non erit diluvium, quamdiu sol et vapores in eadem dispositione
consistunt: et ideo non est superfluum quod frequenter apparet.
|
|