|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod demonstrative probari
possit, mundum non esse aeternum.
1. Si enim mundus esset aeternus, non posset computari numerus
annorum ab initio mundi. Hic autem numerus adscribitur paschali
cereo. Sic ergo non posset paschalis cereus in Ecclesia benedici.
2. Praeterea, Epactae computantur secundum excrescentiam annorum
lunarium super annos solares. Sed talis excrescentia computari non
posset, si mundus esset aeternus. Ergo mundus non est aeternus.
Ergo demonstrari potest quod mundus non sit aeternus.
Sed contra, id quod est fidei demonstrari non potest, quia fides est
non apparentium, ut dicitur ad Hebr. XI, 1. Sed mundum ex
quodam principio temporis esse creatum, est fidei articulus; unde et
prophetice a Moyse dictum est: in principio creavit Deus caelum et
terram, ut Gregorius dicit in Hom. I super Ezech. Ergo mundum
non esse aeternum, non potest demonstrative probari.
Respondeo. Dicendum, quod ea quae simplici voluntati divinae
subsunt, demonstrative probari non possunt, quia, ut dicitur I ad
Cor. II, 11, quae sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei.
Creatio autem mundi non dependet ex alia causa nisi ex sola Dei
voluntate; unde ea quae ad principium mundi pertinent, demonstrative
probari non possunt, sed sola fide tenentur prophetice per spiritum
sanctum revelata, sicut apostolus post praemissa verba subiungit:
nobis autem revelavit Deus per spiritum sanctum. Est autem valde
cavendum ne quis ad ea quae fidei sunt, aliquas demonstrationes
adducere praesumat, propter duo. Primo quidem, quia in hoc derogat
excellentiae fidei, cuius veritas omnem rationem humanam excedit,
secundum illud Eccli. III, v. 25: plurima (...) super
sensum hominis ostensa sunt tibi; quae autem demonstrative probari
possunt, rationi humanae subduntur. Secundo, quia cum plerumque
tales rationes frivolae sint, dant occasionem irrisionis infidelibus,
dum putant quod propter rationes huiusmodi, his quae sunt fidei
assentiamus. Et hoc expresse apparet in rationibus hic inductis quae
derisibiles sunt, et nullius momenti.
Quod enim primo inducitur de cereo paschali, non habet robur nisi
auctoritatis. Probare autem per auctoritatem, non est demonstrative
probare, sed fide rei opinionem facere. Et tamen multo esset validior
auctoritas sacrae Scripturae quam benedictio paschalis cerei;
praesertim cum sine adscriptione annorum mundi cereus paschalis benedici
possit: non enim est de necessitate paschalis cerei talis adscriptio;
unde in multis terris non est consuetum quod aliquid cereo adscribatur.
Quod etiam secundo opponitur, derisibile est: non enim excrescentiae
annorum lunarium ad solares computantur ab initio mundi, sed ab aliqua
determinata radice, puta ab aliqua oppositione solis et lunae, vel ab
aliqua coniunctione, vel ab aliquo huiusmodi, sicut est in omnibus
aliis computationibus astronomicis.
|
|