|
Ad primum sic proceditur: videtur quod anima Christi non possit scire
infinita.
1. Nullum enim donum creatum, cum sit finitum, potest elevare
creaturam ad id quod est proprium Dei, quia tale est infinitum. Sed
gratia unionis est donum creatum; cognoscere autem infinita est
proprium Dei, cuius sapientiae non est numerus. Ergo anima Christi
per gratiam unionis non potest elevari ad cognoscendum infinita.
2. Praeterea, Dionysius, cap. II Caelest. Hierarch., ponit
tria sibi proportionata, quae sunt substantia, virtus et operatio.
Sed substantia animae Christi non potest esse infinita; ergo neque
virtus eius neque operatio potest esse infinita, ut infinita
cognoscat.
3. Sed contra, intellectus animae Christi non est minor quam
voluntas eius. Sed meritum Christi, quod est actus voluntatis animae
eius, est infinitum, quia fuit sufficiens ad infinitorum peccatorum
abolitionem: est enim propitiatio pro peccatis totius mundi, ut
dicitur I Ioan. II, 2. Ergo et actus intellectivus animae
Christi potest esse infinitus, ut infinita cognoscat.
Respondeo. Dicendum, quod hic est opus multiplici distinctione.
Primo enim considerandum est quod infinitum potest dici et secundum
formam et secundum materiam. Dicitur enim infinitum ex eo quod non
finitur. Finitur autem et materia per formam, in quantum materia,
quae est in potentia ad diversas species, determinatur ad unam speciem
per formam; et forma per materiam, in quantum forma speciei, quae
nata est esse in pluribus individuis, secundum quod recipitur in hac
materia, determinatur ad individuum. Sicut ergo materia sine forma
habet rationem infiniti, ita et forma sine materia; et ideo, quia
ipsa essentia divina non est recepta aliquo materiali, nec habet
permixtionem alicuius potentiae, sed est purus actus subsistens, ideo
dicitur infinita. Et quia unumquodque cognoscitur per formam, et
secundum quod est in actu; ideo infinitum secundum materiam est
secundum se ignotum, ut dicitur in III Physic. Infinitum autem
secundum formam est secundum se notissimum, sed quoad nos est ignotum,
quia excedit nostri intellectus proportionem. Et quia quantitas est
dispositio materiae, et infinitum quantitatis attenditur secundum
potentiam in assumendo unum post alterum; ideo infinitum quantitatis
est secundum se ignotum, et non potest aliquis intellectus cognoscere
infinitum quantitatis in post, assumendo unum post alterum, scilicet
numerando partem post partem. Item considerandum est, quod utroque
modo contingit aliquid esse infinitum simpliciter, et aliquid secundum
quid. Si enim aliquod corpus sit infinitum secundum longitudinem, non
autem secundum latitudinem, est infinitum secundum quid; si vero
fuerit infinitum secundum omnes dimensiones, erit infinitum
simpliciter. Similiter si intelligatur forma alicuius speciei esse non
in materia, ut Platonici posuerunt, erit infinita secundum quid,
quantum scilicet ad individua illius speciei; tamen erit finita, in
quantum scilicet determinatur ad genus et speciem. Sed divina essentia
est simpliciter infinita, quia est absoluta ab omni circumscriptione
generis vel speciei. Item considerandum est, quod duplex est
scientia. Una dicitur scientia visionis, per quam cognoscuntur ea
quae sunt, erunt, vel fuerunt. Alia simplicis notitiae, per quam
cognoscuntur ea quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, sed esse
possunt. Dicendum est ergo, quod Deus cognoscendo suam essentiam,
quia comprehendit eam, cognoscit scientia simplicis notitiae infinita
simpliciter, quia cognoscit omnia quae ipse facere potest; non tamen
cognoscit ea in post assumendo, scilicet numerando unum post aliud,
sed omnia simul. Anima vero Christi non comprehendit essentiam Dei,
et per consequens neque virtutem eius: unde non potest cognoscere omnia
quae Deus facere potest, et ideo non cognoscit infinita simpliciter.
Comprehendit autem anima Christi totam potentiam creaturae. In
potentia autem creaturae sunt infinita non simpliciter, quia potentia
creaturae non se extendit ad omnia quae Deus potest, sed secundum
aliquod genus; sicut continuum est in potentia ad infinitas
divisiones. Unde anima Christi scientia simplicis notitiae cognoscit
infinita secundum quid, quae sunt in potentia creaturae.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae duae rationes
procedunt de cognitione infinitorum simpliciter.
Ad tertium dicendum, quod voluntas animae Christi est virtus finita
simpliciter, sicut et intellectus eius; meritum autem Christi habet
infinitatem ex dignitate, in quantum scilicet est meritum Dei et
hominis.
|
|