|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod oculus Christi post mortem
non fuerit aequivoce oculus.
1. Corpus enim Christi et quaelibet partium eius substantificantur
per hypostasim Dei verbi. Sed hypostasis verbi Dei mansit unita
corpori Christi et partibus eius post mortem. Ergo fuit idem secundum
substantiam corpus Christi post mortem et ante, secundum totum et
secundum omnes partes eius. Non ergo oculus Christi fuit aequivoce
oculus post mortem.
2. Praeterea, philosophi loqui non noverunt nisi de homine puro.
Sed Christus non fuit purus homo, sed homo et Deus. Ergo quod
philosophus dicit, oculum hominis mortui esse aequivoce oculum, non
habet locum in Christo.
Sed contra, Christus est univoce homo cum aliis hominibus; et mors
eius fuit vera, sicut et aliorum hominum mors. Cum ergo oculus
cuiuslibet hominis mortui aequivoce oculus dicatur, videtur quod etiam
oculus Christi post mortem sit aequivoce oculus.
Respondeo. Dicendum, quod aequivocum et univocum dicitur secundum
definitivam rationem eamdem, vel non eamdem. Ratio autem definitiva
cuiuslibet speciei sumitur a forma specifica ipsius. Forma autem
specifica hominis est anima rationalis; unde remota anima rationali,
non potest remanere homo univoce, sed aequivoce tantum. Oportet autem
idem accipere in partibus quod est in toto. Nam sicut anima se habet
ad totum corpus, ita pars animae se habet ad partem corporis, ut visus
ad oculum, ut dicitur in II de anima; unde separata anima a
corpore, sicut non dicitur homo nisi aequivoce, ita nec dicitur oculus
nisi aequivoce; et hoc indifferenter, sive praesupponatur alia forma
substantialis in corpore ante animam rationalem, ut quidam volunt;
sive non, ut magis videtur consonum veritati. Quodcumque enim
essentialium principiorum subtrahatur, iam non remanebit eadem ratio
speciei, unde nec nomen univoce dicetur. Solo autem hoc modo anima
recedente remaneret corpus humanum et partes eius secundum eamdem
rationem speciei, si anima non uniretur corpori ut forma; sed tunc
sequeretur quod nec per unionem animae esset substantialis generatio,
nec per separationem corruptio; quod quidem ponere in corpore Christi
est haereticum. Dicit enim Damascenus in II Lib., quod
corruptionis nomen duo significat: significat enim humanas has
passiones, famem, sitim, laborem, clavorum perforationem, mortem,
scilicet separationem animae a corpore, et quaecumque talia;
significat etiam corruptio perfectam corporis in ea, ex quibus
compositum est, elementa, destructionem et dissolutionem: cuiusmodi
experimentum corpus divinum non habuit, ut ait propheta: non dabis
sanctum tuum videre dyastoram, id est destructionem. Incorruptibile
autem secundum insipientem Iulianum et Galenum corpus domini dicere
secundum primum corruptionis significatum ante resurrectionem, impium
est. Si enim incorruptibile, non omusion, scilicet consubstantiale,
nobis; et non veritate facta sunt quae facta esse Evangelium ait;
opinione, et non veritate salvati sumus. Sicut ergo Christus in
triduo mortis propter separationem animae a corpore, quae est vera
corruptio, non dicitur fuisse homo univoce, sed homo mortuus, ita nec
oculus eius in triduo mortis fuit univoce oculus, sed aequivoce, sicut
oculus mortuus; et eadem ratio est de aliis partibus corporis
Christi.
Ad primum ergo dicendum, quod substantia dicitur dupliciter.
Quandoque enim sumitur pro hypostasi; et sic verum est quod corpus
Christi substantificatum mansit per hypostasim Dei verbi. Non enim
per mortem soluta est unio verbi neque ad animam neque ad corpus; et
sic remanet simpliciter idem corpus numero secundum hypostasim sive
suppositum, quod est persona verbi. Alio modo accipitur substantia
pro essentia vel natura; et sic corpus Christi substantificatur per
animam sicut per suam formam, non autem per verbum, quia verbum non
unitur corpori ut forma: hoc enim est haereticum, secundum haeresim
Arii et Apollinaris, qui posuerunt verbum esse in Christo loco
animae. Sequeretur etiam quod esset unio Dei et hominis facta in
natura, quod pertinet ad haeresim Eutychetis. Sic ergo corpus
Christi post mortem est simpliciter idem secundum substantiam quae est
hypostasis, non autem secundum substantiam quae est essentia vel
natura. Univocatio autem et aequivocatio non respicit suppositum, sed
essentiam vel naturam, quam significat definitio.
Ad secundum dicendum, quod etsi Christus non sit purus homo, est
tamen verus homo, et mors eius fuit vera mors; unde quidquid est verum
de homine in quantum est homo, et de morte hominis, totum est verum de
Christo et de morte eius.
|
|