|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod Christus post resurrectionem
vere comederit, cibum sibi incorporando.
Quia, ut Augustinus dicit, in Lib. LXXXIII quaestionum, si
fallit, veritas non est: unde nulla fictio decet Christum qui est
veritas. Esset autem fictio, si non vere sibi cibum incorporaret,
quem ipse comedere videbatur. Vere ergo comedit incorporando sibi
cibum.
Sed contra, est quod Damascenus dicit, quod Christus, etsi
gustavit cibum post resurrectionem, sed non lege naturae, sed
dispensationis modo, veritatem credere faciens resurrectionis, et quod
haec eadem caro est quae passa est et resurrexit.
Respondeo. Dicendum, quod aliquid dicitur esse verum dupliciter:
uno modo veritate significationis, alio modo veritate naturalis
speciei; sicut vox est vera veritate significationis, quando
significat esse quod est; veritas autem naturalis speciei dependet ex
principiis speciei, non autem ex effectibus, vel ex his quae quocumque
modo consequuntur: unde vox dicitur vera veritate naturalis speciei,
quando formatur debitis instrumentis, et ex ore animalis profertur cum
quadam imaginatione, etiamsi a nullo audiatur, quod est effectus
consequens vocem. Leguntur autem in Scripturis absque necessitate et
Angeli comedisse, et Christus post resurrectionem; et utraque
comestio fuit vera, ut Augustinus dicit, XIII de Civit. Dei:
aliter tamen et aliter. In Angelis enim fuit vera veritate
significationis; quia, ut Augustinus dicit ibidem, Angeli
comederunt, non quia indigebant, sed quia volebant et poterant, ut
hominibus quadam sui ministerii humanitate congruerent. In Christo
autem fuit vera comestio veritate naturalis speciei: fuit enim exercita
naturalibus instrumentis ad hunc actum ordinatis. Et etiam fuit vera
veritate significationis, quia significabat veritatem humanae naturae
in corpore resurgente. Quod autem cibus convertatur in corpus, est
quoddam consequens comestionem. Unde etiam in nobis si cibus non
convertatur, sed statim per vomitum eiiciatur, nihilominus vera fuit
comestio quae praecessit. Non autem conveniebat ut in corpus Christi
cibus converteretur, quod iam erat extra statum generationis et
corruptionis; unde cibus ille fuit virtute Christi resolutus in
praecedentem materiam, non autem in Christi corpus conversus; et
tamen fuit vera comestio absque aliqua fictione.
Unde patet responsio ad obiecta.
|
|