|
Ad primum sic proceditur: videtur quod Angelus sit causa animae
rationalis.
Quaecumque enim parificantur in natura, ita tamen quod unum eorum est
prius altero in ordine naturae, id quod est prius, est causa eius quod
est posterius. Sed anima et Angelus parificantur in natura: sunt
enim homo et Angelus in natura pares, officio dispares; Angelus
tamen prius est in ordine naturae quam anima humana, quia est
simplicior. Ergo Angelus est causa animae rationalis.
Sed contra, anima rationalis educitur in esse per creationem. Sed
creare, cum sit potentiae infinitae, est solius Dei. Non ergo
Angelus potest esse causa animae rationalis.
Respondeo. Dicendum, quod impossibile est, id quod per creationem
producitur, ab alio causari quam a prima omnium causa; cuius ratio
est, secundum Platonicos, quia quanto aliqua causa est superior,
tanto eius causalitas ad plura se extendit. Unde oportet ut in
effectibus id quod ad plura se habet, ad superiorem causam referatur.
Manifestum est autem quod in ordine principiorum essentialium quanto
aliqua forma est posterior, tanto est magis contracta, et ad pauciora
se extendit. Quanto autem forma est prior, et propinquior subiecto
primo, tanto oportet quod ad plura se extendat. Sequitur ergo quod
formae posteriores sunt ab inferioribus agentibus; priores vero et
communiores a superioribus. Et sic relinquitur quod id quod est primum
subsistens in unoquoque, sit a prima omnium causa. Quaelibet ergo
alia causa praeter primam, oportet quod agat praesupposito subiecto,
quod est effectus causae primae. Nulla ergo causa alia potest creare
nisi prima causa quae est Deus; nam creare est producere aliquid non
praesupposito subiecto. Quaecumque ergo non possunt produci in esse
nisi per creationem, a solo Deo creantur. Haec autem sunt illa
quae, cum sint subsistentia, vel non sunt composita ex materia et
forma, sed sunt formae in suo esse subsistentes, sicut sunt Angeli;
vel sunt ea quae si sint composita ex materia et forma, tamen materia
eorum non est in potentia nisi ad unam formam, sicut est in corporibus
caelestibus; utraque enim haec producuntur absque productione primi
subsistentis in eis. Possunt autem produci in actum absque productione
primi subiecti tam composita ex materia et forma, quorum materia est in
potentia ad diversas formas, et sic in eadem materia possunt sibi
diversae formae succedere; tam etiam formae quae non sunt subsistentes
in suo esse, quae quidem non dicuntur esse quia ipsae habeant esse,
sed quia subiecta habent aliqualiter esse secundum eas; unde nec ipsae
secundum se dicuntur fieri vel corrumpi, sed in quantum subiecta fiunt
entia in actu vel non entia secundum ipsas. Anima autem rationalis est
subsistens in suo esse, alioquin non posset habere operationem absque
communione suae materiae. Unde relinquitur quod anima rationalis non
possit produci in esse nisi per creationem. Et ita patet quod Angelus
nullo modo sit causa eius, sed solum Deus.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod prima
propositio inducta videtur includere opposita. Si enim anima et
Angelus parificantur in natura, Angelus non est prior anima secundum
ordinem naturae; nisi dicantur parificari in natura quia conveniunt in
natura, non quidem speciei, sed generis. Non autem oportet quod
omnium quae conveniunt in natura generis vel speciei, id quod est
prius, sit causa omnium aliorum. Et quidem in eadem specie non potest
unum esse prius altero, proprie loquendo, ordine naturae: quia
species praedicatur aequaliter de omnibus individuis, ut dicitur in
III metaphysicorum. In generibus autem non est sic. Nam inter
species unius generis una est naturaliter prior et perfectior altera.
Est autem in individuis unius speciei unum altero tempore prius; et
quamvis aliquod individuum, quod est prius tempore, sit causa cuidam
alii quod est posterius, ut pater est causa filii, sicut in obiiciendo
tangebatur; non tamen hoc est universaliter verum; non enim omnes
antiquiores sunt causa omnium iuniorum. Similiter etiam contingit id
quod est prius inter species eiusdem generis, esse aliorum principium
et causam, sicut motus localis aliorum motuum, et binarius aliorum
numerorum, et triangulus aliarum figurarum rectilinearum; non tamen
hoc est universaliter verum. Non enim homo, qui est perfectissima
species animalis, est causa activa aliarum specierum. Unde non
oportet quod Angelus sit causa factiva animae. Procedit autem haec
ratio secundum opinionem quorumdam ponentium Deum agere per
necessitatem naturae, et quod ab uno simplici non fit nisi unum
immediate, quod sit causa alterius, et sic usque ad ultima rerum.
Nos autem ponimus Deum agere omnia per suam sapientiam per quam
ordinem rerum disponit; et sic ab ipsa diversi gradus rerum immediate
per creationem producuntur.
|
|