|
Ad primum sic proceditur. Videtur quod pater non eodem verbo dicat se
et creaturam.
1. Dicere enim se, soli patri convenit, ut Augustinus dicit,
VII de Trinit. Sed dicere creaturam convenit toti Trinitati: ea
enim quae important respectum ad creaturam, toti Trinitati
conveniunt, ut patet per Dionysium, II cap. de Divin. Nomin.
Ergo pater non eodem verbo dicit se et creaturam.
2. Praeterea, creatura procedit a Deo per modum voluntatis; filius
autem, qui est verbum quo pater dicit seipsum, procedit a Deo per
modum naturae: quia, ut Hilarius dicit in libro de synodis, omnibus
creaturis substantiam voluntas Dei attulit; filio autem naturam dedit
nativitas. Ergo non est idem verbum quo pater dicit seipsum, et quo
dicit creaturam.
Sed contra, est quod Augustinus dicit, II super Genesim ad
litteram, quod dixit, et facta sunt, id est verbum genuit, in quo
erat ut fieret creatura. Sed verbum genuit dicens seipsum. Ergo idem
est verbum quo dicit seipsum, et quo dicit creaturam.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut Augustinus dicit, XV de
Trinit., verbum Dei repraesentatur aliqualiter per verbum nostri
intellectus, quod nihil est aliud quam quaedam acceptio actualis
nostrae notitiae: cum enim id quod scimus, actu considerando
concipimus, hoc verbum nostri intellectus est, et hoc est quod verbo
exteriori significamus. Sed quia nos non totum id quod habitu scimus,
actu mente concipimus, sed de uno intelligibili movemur ad aliud; inde
est quod in nobis non est unum solum verbum mentale, sed multa, quorum
nullum adaequat nostram scientiam. Sed Deus quidquid scit, actu
intelligit; et ideo in mente eius non succedit verbum verbo: et sicut
eadem scientia scit se et omnia alia, ita etiam eodem verbo exprimit
seipsum et omnia alia: nec esset eius verbum perfectum, ut Augustinus
in eodem Lib. dicit, si aliquid minus esset in eius verbo quam in
eius scientia. Unde quidquid pater scit, totum unico suo verbo
dicit. Et sic necesse est quod idem verbum sit quo dicit seipsum et
quo dicit creaturam.
Ad primum ergo dicendum, quod dicere, si proprie sumatur, est
producere verbum: quod soli patri convenit. Et ideo, si dicere in
divinis proprie sumatur, solus pater dicit, quia solus ipse generat
verbum. Hoc enim verbo exprimitur quidquid tota Trinitas scit, quia
trium personarum est una scientia. Et ex hac ratione verbum importat
respectum ad creaturam, in quantum est expressio quaedam scientiae quam
pater communiter habet cum aliis personis de creatura.
Ad secundum dicendum, quod aliud est verbum, et id quod dicitur
verbo: hoc enim verbo quod est lapis, significatur res quae non est
verbum, sed corpus. Unde nihil prohibet creaturam procedere a Deo
per modum voluntatis: verbum autem quo dicitur creatura, per modum
naturae.
|
|